라틴어 문장 검색

Cuius amorem, cuius gratiam, cuius amicitiam non corrumperent, non minuerent, non obliterarent?
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:27)
Ille amantissimus adolescens, amicitiae iura conservans, fortis ad minas, patiens ad convicia, propter amicitiam regni contemptor, immemor gloriae, sed memor gratiae.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:28)
Fidelis quippe amicus medicamentum est vitae, immortalitatis gratia.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:46)
Sic et nos debemus amicorum necessitates subtilius explorare, petiturum beneficiis praevenire, talem in dando modum servare, ut ille gratiam videatur praestare qui accepit, magis quam ille qui dedit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:22)
Nobis igitur quibus nihil accipere, nihil dare permittitur, qualis erit in hac parte spiritalis amicitiae gratia?
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:24)
Praestemus amico quidquid amoris est, quidquid gratiae, quidquid dulcedinis, quidquid caritatis;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:1)
Videns enim eum in quosdam canos virtutis et gratiae profecisse, fratrum usus consilio, onus ei subprioratus imposui.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:28)
In hac igitur amicitia nostra quam exempli gratia inservimus, si quid cernitis imitandum, ad vestrum id retorquete profectum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:30)
Quomodo principium mentem mouet, erigit aurem, Excitat auditum, cor iudicis apparat illi, Quo magis attentus, docilis magis atque benignus Redditur auditor et mentem dedicat auri;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:14)
Tabe sua uiciat comitem, sociumque planetam Vel seuum seuire docet, uel forte benignum Nequicia docet esse trucem leditque ueneno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 26:5)
Hiis uerbis gauisa, poli regina benigno Reddidit affatu quod se preberet eunti Consortem callisque ducem gressusque magistram.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:11)
Sed quoniam totus scintillat in igne beato Hic locus et flamme nutu blanditur amico, Censetur polus empireus cui flamma benignis Ignibus arridet aulamque nitoribus ornat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:9)
Non tamen irriguum minor afflat gratia fontem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:20)
Sed sine spe reditus fundantur munera sparsim Solaque nobilitas et simplex gratia mentis Informet munus et doni condiat usum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 28:5)
quo naturae secessit gratia?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION