라틴어 문장 검색

Fidelis quippe amicus medicamentum est vitae, immortalitatis gratia.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:46)
Sic et nos debemus amicorum necessitates subtilius explorare, petiturum beneficiis praevenire, talem in dando modum servare, ut ille gratiam videatur praestare qui accepit, magis quam ille qui dedit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:22)
Nobis igitur quibus nihil accipere, nihil dare permittitur, qualis erit in hac parte spiritalis amicitiae gratia?
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:24)
Praestemus amico quidquid amoris est, quidquid gratiae, quidquid dulcedinis, quidquid caritatis;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:1)
Videns enim eum in quosdam canos virtutis et gratiae profecisse, fratrum usus consilio, onus ei subprioratus imposui.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:28)
In hac igitur amicitia nostra quam exempli gratia inservimus, si quid cernitis imitandum, ad vestrum id retorquete profectum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:30)
Non tamen irriguum minor afflat gratia fontem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:20)
Sed sine spe reditus fundantur munera sparsim Solaque nobilitas et simplex gratia mentis Informet munus et doni condiat usum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 28:5)
quo naturae secessit gratia?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:7)
Brachia ad gratiam inspectoris prospicua, postulare videbantur amplexus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:20)
Horum lapidum primus, suae fulgurationis aureo sole radians indefesse pulchritudinis gratiam efferebat, in qua, sicut sculpturae tropica figura demonstrabat, quadam sui praerogativa fulgoris, astris contendebat Astraea.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:55)
in quo, dum gratiam etiam quorumdam, et puerilem benevolentiam imperiali [0435A] suae virtutis potentia reddebat adultam;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:68)
His florum tunicis prata virentibus Veris nobilitat gratia prodigi.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:7)
Proserpina, toro mariti fastidito tartarei, ad superna repatrians, suae imperatricis noluit defraudari praesentia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:30)
Terrestria etiam animalia, nescio qua docente natura, jocis indulgendo lascivius, virginalem didicere praesentiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION