라틴어 문장 검색

Sed enim postquam super ora caputque crevit onus neque habet, quas ducat, spiritus auras, deficit interdum, modo se super aera frustra tollere conatur iactasque evolvere silvas, interdumque movet, veluti, quam cernimus, ecce, ardua si terrae quatiatur motibus Ide.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 53:3)
A se Tantalides onus invidiamque removit Argolicosque duces mediis considere castris iussit et arbitrium litis traiecit in omnes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 65:4)
sacra et, sacra altera, patrem fert umeris, venerabile onus, Cythereius heros:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 57:2)
Tempus erit, cum de tanto me corpore parvam longa dies faciet consumptaque membra senecta ad minimum redigentur onus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 20:12)
dixit, inseruitque caput, sed tum quoque versus ad illam, atque onus infelix elisa fauce pependit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 84:2)
Cum dedit huic aetas vires, onerique ferendo est, ponderibus nidi ramos levat arboris altae fertque pius cunasque suas patriumque sepulcrum, perque leves auras Hyperionis urbe potitus ante fores sacras Hyperionis aede reponit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 31:8)
numinis illa sensit onus, pressa estque dei gravitate carina;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 61:6)
Ut deus accedat caelo templisque colatur, tu facies natusque suus, qui nominis heres impositum feret unus onus caesique parentis nos in bella suos fortissimus ultor habebit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 73:8)
nec levius tabulae laterum feriuntur ab undis, quam grave balistae moenia pulsat onus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 228)
cum coepit quassata domus subsidere, partes in proclinatas omne recumbit onus, cunctaque fortuna rimam faciente dehiscunt, inque suo cladem pondere tracta ruunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 138)
non ea te moles Romani nominis urguet, inque tuis umeris tam leve fertur onus, lusibus ut possis advertere numen ineptis, excutiasque oculis otia nostra tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 191)
at si me iubeas domitos Iovis igne Gigantes dicere, conantem debilitabit onus divitis ingenii est immania Caesaris acta condere, materia ne superetur opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1152)
aspicis ut summa cortex levis innatet unda, cum grave nexa simul retia mergat onus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 44)
levat hoc, quod praestat amorem inpositumque sibi firma tuetur onus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 4b11)
curia restabat . clavi mensura coacta est, maius erat nostris viribus illud onus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1017)

SEARCH

MENU NAVIGATION