라틴어 문장 검색

Rescribe modo blandius dominae animumque eius candida humanitate restitue.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 129:21)
Humanitati qui se non accommodat, Plerumque poenas oppetit superbiae.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Cicada et noctua.1)
Nam cum ipsi honestati tum aliquanto magis gloriae eius praedicationique invidemus, atque ea demum recte facta minus detorquemus et carpimus, quae in obscuritate et silentio reponuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 6:3)
Praeterea meminimus quanto maiore animo honestatis fructus in conscientia quam in fama reponatur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 14:1)
Est enim obvius et expositus, plenusque humanitate quam praecipit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 2:4)
Nam quoto cuique eadem honestatis cura secreto quae palam?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 8:2)
Quantum ibi humanitatis venustatis, quam dulcia illa quam amantia quam arguta quam recta!
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 3 4:1)
quae satis apertis notis iudicium ab humanitate discernunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 9:2)
Est mihi semper in animo et Homericum illud πατη`ρ δ' ὥσ ἤπιοσ ἦεν et hoc nostrum 'pater familiae'. Quod si essem natura asperior et durior, frangeret me tamen infirmitas liberti mei Zosimi, cui tanto maior humanitas exhibenda est, quanto nunc illa magis eget.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 2:1)
quod in illis maxime et constantia agentis et humanitas cerneretur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 2:3)
Summo die abeuntibus nobis - tam diligens in Caesare humanitas - xenia sunt missa.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 14:1)
numquam officiorum varietate continuam laudem humanitatis infregit, eademque firmitate animi laboribus suffecit, qua nunc otium patitur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 31 3:3)
quamquam tu vero, quae tua humanitas, nulla ridebis.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 7:5)
Quod si illi nullam vicem nulla quasi mutua officia deberem, sollicitarer tamen vel ingenio hominis pulcherrimo et maxime et in summa severitate dulcissimo, vel honestate materiae.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 12 4:1)
Sed quamquam his solaciis acquiescam, debilitor et frangor eadem illa humanitate, quae me ut hoc ipsum permitterem induxit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 16 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION