라틴어 문장 검색

[Quando igitur et de voluptate cum Torquato et de honestate, in qua una omne bonum poneretur, cum Catone est disputatum, primum, quae contra voluptatem dicta sunt, eadem fere cadunt contra vacuitatem doloris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 29:6)
quocumque enim modo summum bonum sic exponitur, ut id vacet honestate, nec officia nec virtutes in ea ratione nec amicitiae constare possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 30:2)
coniunctio autem cum honestate vel voluptatis vel non dolendi id ipsum honestum, quod amplecti vult, id efficit turpe.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 30:3)
ad eas enim res referre, quae agas, quarum una, si quis malo careat, in summo eum bono dicat esse, altera versetur in levissima parte naturae, obscurantis est omnem splendorem honestatis, ne dicam inquinantis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 30:4)
atque etiam valitudinem, vires, vacuitatem doloris non propter utilitatem solum, sed etiam ipsas propter se expetemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 64:9)
Atque hoc loco, qui propter animi voluptates coli dicunt ea studia, quae dixi, non intellegunt idcirco esse ea propter se expetenda, quod nulla utilitate obiecta delectentur animi atque ipsa scientia, etiamsi incommodatura sit, gaudeant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 69:8)
nec vero sum nescius esse utilitatem in historia, non modo voluptatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 70:3)
quid, cum fictas fabulas, e quibus utilitas nulla elici potest, cum voluptate legimus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 71:1)
Aufidio, praetorio, erudito homine, oculis capto, saepe audiebam, cum se lucis magis quam utilitatis desiderio moveri diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 73:4)
tantaque est vis talibus in studiis, ut eos etiam, qui sibi alios proposuerunt fines bonorum, quos utilitate aut voluptate dirigunt, tamen in rebus quaerendis explicandisque naturis aetates conterere videamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 77:6)
quis est tam dissimilis homini, qui non moveatur et offensione turpitudinis et comprobatione honestatis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 84:3)
in omni autem honesto, de quo loquimur, nihil est tam illustre nec quod latius pateat quam coniunctio inter homines hominum et quasi quaedam societas et communicatio utilitatum et ipsa caritas generis humani.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 88:1)
non perfecti autem homines et tamen ingeniis excellentibus praediti excitantur saepe gloria, quae habet speciem honestatis et similitudinem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 93:5)
quodsi ipsam honestatem undique perfectam atque absolutam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 93:6)
est enim philosophi non tam gloriosa quam vera quaerentis nec pro nihilo putare ea, quae secundum naturam illi ipsi gloriosi esse fatebantur, et videre tantam vim virtutis tantamque, ut ita dicam, auctoritatem honestatis, ut reliqua non illa quidem nulla, sed ita parva sint, ut nulla esse videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 96:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION