라틴어 문장 검색

solent et subterraneos specus aperire eosque multo insuper fimo onerant, suffugium hiemis et receptaculum frugibus, quia rigorem frigorum eius modi loci molliunt, et si quando hostis advenit, aperta populatur, abdita autem et defossa aut ignorantur aut eo ipso fallunt quod quaerenda sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 16장 4:1)
litterarum secreta viri pariter ac feminae ignorant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 19장 2:1)
hiems et ver et aestas intellectum ac vocabula habent, autumni perinde nomen ac bona ignorantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 26장 3:3)
adeoque parata apud malos seditio, etiam apud integros dissimulatio fuit, ut postero iduum die redeuntem a cena Othonem rapturi fuerint, ni incerta noctis et tota urbe sparsa militum castra nec facilem inter temulentos consensum timuissent, non rei publicae cura, quam foedare principis sui sanguine sobrii parabant, sed ne per tenebras, ut quisque Pannonici vel Germanici exercitus militibus oblatus esset, ignorantibus plerisque, pro Othone destinaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 26장2)
lateque cladem intulisset ni duo milites praeclarum facinus ausi, arreptis e strage scutis ignorati, vincla ac libramenta tormentorum abscidissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 23장5)
Domitianus prima inruptione apud aedituum occultatus, sollertia liberti lineo amictu turbae sacricolarum immixtus ignoratusque, apud Cornelium Primum paternum clientem iuxta Velabrum delituit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 74장1)
eadem in Voculam parabantur, nisi servili habitu per tenebras ignoratus evasisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 36장7)
atque ingressus intentusque numini respexit pone tergum e primoribus Aegyptiorum nomine Basiliden, quem procul Alexandria plurium dierum itinere et aegro corpore detineri haud ignorabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 82장3)
cui ille respondit se ignorare Aristiden, sed sibi non placere, quod tam cupide laborasset, ut praeter ceteros Iustus appellaretur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 4:1)
id ille intuens neque ignorans civium suorum consuetudinem postulabat, si quid de se agi vellent, potius de praesente quaestio haberetur, quam absens invidiae crimine accusaretur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 1:3)
talibus ille litteris cognitis, cum iam ad exercitum Acen venisset, quod non ignorabat ea vere scripta, desciscere a rege constituit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 5:1)
illi cum, quid ageretur aut quare fieret, ignorarent, coacti sunt cum iis pugnare, ad quos transierant, ab iisque stare, quos reliquerant:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 6장 6:3)
id vos ignorare nolui:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 21장 5:3)
' ne illud quidem ignoro aliquos tradidisse, Augustum palam nec dissimulanter morum eius diritatem adeo improbasse, ut nonnumquam remissiores hilarioresque sermones superueniente eo abrumperet;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 21장 2:3)
nota res est, Aponio Saturnino inter subsellia dormitante, monitum a Gaio praeconem ne praetorium uirum crebro capitis motu nutantem sibi praeteriret, nec licendi finem factum, quoad tredecim gladiatores sestertium nonagies ignoranti addicerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 38장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION