라틴어 문장 검색

Non est res animi iacentis et mollis supra modum frontis, fallitque plerumque, quod probitas vocatur, quae est imbecillitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 232:2)
curam ergo verborum, rerum volo esse sollicitudinem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 21:4)
quod idem etiam in iis, quae licentius translata erunt, proderit, nihilque non tuto dici potest, in quo non falli iudicium nostrum sollicitudine ipsa manifestum erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 100:4)
vel sollicitudinis et quasi religionis:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 101:3)
non tamen id ut crimen ingens expavescendum est, ac nescio negligentia hoc an sollicitudo sit peior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 292:1)
periodos apta prooemiis maiorum causarum, ubi sollicitudine, commendatione, miseratione res eget, item communibus locis et omni amplificatione;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 385:1)
vivunt omnia enim et moventur, excipimusque nova ilia velut nascentia cum favore ac sollicitudine.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 17:3)
ac diu non nisi optimus quisque et qui credentem sibi minime fallat legendus est, sed diligenter ac paene ad scribendi sollicitudinem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 21:1)
itaque hanc moram et sollicitudinem initiis impero.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 171:1)
nam ut orantem pro capite sollicitudo deceat et cura et ad amplificandam orationem quasi machinae, ita in parvis rebus iudiciisque vana sint eadem, rideaturque merito, qui apud disceptatorem de re levissima sedens dicturus utatur illa Ciceronis confessione, non modo se animo commoveri, sed etiam corpore ipso perhorrescere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 45:1)
non perdant haec omnia necessarium periclitanti sollicitudinis colorem, petendumque etiam innocentibus misericordiae auxilium?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 50:2)
quodsi in rebus, quas fictas esse scimus et inanes, tantum potest, ut iram, lacrimas, sollicitudinem adferat, quanto plus valeat necesse est, ubi et credimus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 152:1)
in hac cunctatione sunt quaedam non indecentes, ut appellant scenici, morae, caput mulcere, manum intueri, infringere articulos, simulare conatum, suspiratione sollicitudinem fateri, aut quod quemque magis decet, eaque diutius, si iudex intendet animum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 305:2)
hi sunt enim, qui suae imbecillitati sanitatis appellationem, quae est maxime contraria, obtendant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 181:1)
neque enim vim summam dicendi et os admiratione dignum infelix usque ad ultimum sollicitudo persequitur, quae oratorem macerat et coquit aegre verba vertentem et perpendendis coagmentandisque eis intabescentem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 243:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION