라틴어 문장 검색

nec vitia ebrietatis effingat neque servili vernilitate imbuatur nec amoris, avaritiae, metus discat adfectum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 383:1)
qua in re mihi non arbitror diu laborandum, ut ostendam, quanto sit melius optimis imbui, quanta in eluendis quae semel insederint vitiis difficultas consequatur, cum geminatum onus succedentes premat et quidem edocendi gravius ac prius quam docendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 33:1)
non tamen post tot ac tantos auctores pigebit meam quibusdam locis posuisse . neque enim me cuiusquam sectae velut quadam superstitione imbutus addixi, et electuris quae volent facienda copia fuit, sicut ipse plurium in unum confero inventa, ubicunque ingenio non erit locus, curae testimonium meruisse contentus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 25:1)
quare vocem deliciis non molliamus, nec imbuatur ea consuetudine, quam desideratura sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 171:1)
ea quasi venenis malis imbuta corpus animumque virilem effeminat, semper infinita, insatiabilis est, neque copia neque inopia minuitur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 11장5)
animus imbutus malis artibus haud facile lubidinibus carebat;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 13장11)
Nutriendus est hic pudor, qui quamdiu in animo eius duraverit, aliquis erit bonae spei locus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 2:7)
Generosos animos labor nutrit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 5:1)
Non potest recipere rationem, non potest nutrire.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 112 3:4)
nimium indulgenter nutritus est, omnia sibi putat licere, nihil umquam me rogauit.
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 3:19)
Liceat mihi nutrire puerum:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum emigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de a 4:3)
Vsque eo ingenia in scolasticis exercitationibus delicate nutriuntur, ut clamorem, silentium, risum, caelum denique pati nesciant.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., chapter pr 4:1)
sine apud me nutriatur.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 2:3)
Haec tamen irrita sunt, si in infantia deserantur, nisi longa pietas munus suum nutrit.
(세네카, 행복론, Liber II 45:2)
Ergo et nos beneficium damus animalibus, quae aut usui aut alimento futura nutrimus !
(세네카, 행복론, Liber IV 65:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION