라틴어 문장 검색

recitari iubebo exemplum epistolae huius ad filium missae.- Satis puto ex istis posse cuiuis liquere Pudentillam non meis carminibus ab obstinata uiduitate compulsam, sed olim sua sponte a nubendo non alienam utiquam me fortasse prae ceteris maluisse.
(아풀레이우스, 변명 68:17)
tu tamen filius matris epistulas de amore, ut ais, scriptas in isto coetu legis, in quo si aliquem poetam lasciuiorem iubereris legere, profecto non auderes;
(아풀레이우스, 변명 84:6)
iube, Maxime, consules computari:
(아풀레이우스, 변명 87:13)
Pontianus enim filiam Rufini male compertam non modo heredem non reliquit, sed ne honesto quidem legato impertiuit, quippe qui ei ad ignominiam lintea adscribi ducentorum fere denariorum iusserit, ut intellegeretur iratus potius aestimasse eam quam oblitus praeterisse.
(아풀레이우스, 변명 95:7)
rumpi tabulas istas iube, Maxime:
(아풀레이우스, 변명 98:2)
leges iubent.
(아풀레이우스, 변명 101:18)
id a se recens inuentum Thales memoratur edocuisse Mandrolytum Prienensem, qui noua et inopinata cognitione impendio delectatus optare iussit, quantam uellet mercedem sibi pro tanto documento rependi.
(아풀레이우스, 플로리다 18:41)
sed et medici cum intrauerint ad aegrum, uti uisant, nemo eorum, quod tabulina perpulchra in aedibus cernant et lacunaria auro oblita et gregatim pueros ac iuuenes eximia forma in cubiculo circa lectum stantis, aegrum iubet, uti sit animo bono, sed, ubi iuxtim consedit, manum hominis prehendit, eam pertrectat, uenarum pulsum et momenta captat:
(아풀레이우스, 플로리다 23:2)
et profusa in medium sportula iubet officialem suum insuper pisces inscendere ac pedibus suis totos obterere.
(아풀레이우스, 변신, 1권 23:13)
"At ego, Iube inquam Domina, cuncta quae sunt usui necessaria nobis exhiberi."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:28)
"Et fiet ut iubes."
(아풀레이우스, 변신, 2권 23:10)
Sic profatus accusator acerrimus immanem vocem repressit, ac me statim praeco, si quid ad ea responderi vellem, iubebat incipere.
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:1)
His dictis applauditur, et illico me magistratus ipsum iubet corpora, quae lectulo fuerant posita, mea manu detegere.
(아풀레이우스, 변신, 3권 8:7)
"Parens, iussis tuis obsequium commodare, si per fidem liceret id facere:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 11:9)
Haec adhuc me loquente manu firmiter iniecta Milo iussis balnearibus assequi producit ad lavacrum proximum:
(아풀레이우스, 변신, 3권 11:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION