라틴어 문장 검색

neque vero quisquam dabit, cum erit hoc perspectum, nihil per eos qui simulant se apud te multum posse abs te solere impetrari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 4장 2:7)
a me istam exceptionem numquam inpetrabunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 130:4)
etenim cum ab Epicuro, qui totam dialecticam et contemnit et inridet, non inpetrent ut verum esse concedat quod ita effabimur 'aut vivet cras Hermarchus aut non vivet', cum dialectici sic statuant, omne quod ita disiunctum sit quasi 'aut etiam aut non' modo verum esse sed etiam necessarium (vide quam sit cautus is quem isti tardum putant:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 130:5)
'Eine qui postulabant indigni erant qui impetrarent, an is te non commovebat pro quo postulabant, an res ipsa tibi iniqua videbatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 41장 1:5)
verum si a Chrysogono, iudices, non impetramus ut pecunia nostra contentus sit, vitam ne petat, si ille adduci non potest ut, cum ademerit nobis omnia quae nostra erant propria, ne lucem quoque hanc quae communis est eripere cupiat, si non satis habet avaritiam suam pecunia explere, nisi etiam crudelitati sanguis praebitus sit, unum perfugium, iudices, una spes reliqua est Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 52장 1:1)
contulit se ad eius competitores, sed ita totam ut petitionem ipse solus etiam invitis illis gubernaret, tota ut comitia suis, ut dictitabat, umeris sustineret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 9장 3:3)
se a te postea defensum in periculo capitis, adiutum in petitione praeturae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 25장 2:5)
Vnum hoc abs te, L. Quincti, pervelim impetrare - quod tametsi eo volo quia mihi utile est, tamen abs te idcirco quia aequum est, postulo - ut ita tibi multum temporis ad dicendum sumas ut his aliquid ad iudicandum relinquas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 3장 1:1)
quod ergo ideo in iudicium addi voluisti, ut de eo tibi apud recuperatores dicere liceret, eo non addito nihilo minus tamen ita dicis, quasi id ipsum a quo ess es impetraris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 16장 2:2)
si fretus gratia postulabat aliquid iniquius Alfenus, multo iniquiora Naevius impetrabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 22장2)
non praetorem modo a quo ius impetraret invenire non potuit, atque adeo ne unde arbitratu quidem suo postularet, sed ne amicos quidem Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 31장 2:2)
'non enim,' inquit, 'illud peto quod soleo, cum vehementius contendi, impetrare:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 7장 1:4)
novi omnis hominis petitiones rationesque dicendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 14장2)
impetratum est a consuetudine ut peccare suavitatis causa liceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 47장 1:17)
Vt enim athletas nec multo secus gladiatores videmus nihil nec vitando facere caute nec petendo vehe- menter, in quo non motus hic habeat palaestram quandam, ut quicquid in his rebus fiat utiliter ad pugnam idem ad aspectum etiam sit venustum, sic orator nec plagam gravem facit, nisi petitio fuit apta, nec satis tecte declinat impetum, nisi etiam in cedendo quid deceat intellegit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 68장 2:2)

SEARCH