라틴어 문장 검색

Nec sibi quisquam de corporis tantum mundi castitate supplaudat, cum omne verbum otiosum, quodcumque locuti fuerint homines, reddituri sint pro eo rationem in die iudicii, cum etiam convicium in fratrem homicidii sit reatus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 9:16)
"David secundum cor domini electus et qui venturum Christum sancto saepe ore cantaverat, postquam deambulans super tectum domus suae Bersabee captus est nuditate, adulterio iunxit homicidium."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:26)
"Aliae vero sterilitatem praebebunt et necdum sati hominis homicidium faciunt."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:36)
David, sancti et mansuetissimi viri, homicidium pariter et adulterium septem dierum emenda-vit fames.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:7)
Illud in his rebus vereor, ne forte rearis impia te rationis inire elementa viamque indugredi sceleris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 4:1)
quod contra saepius illa religio peperit scelerosa atque impia facta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 4:2)
tympana tenta tonant palmis et cymbala circum concava, raucisonoque minantur cornua cantu, et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis, telaque praeportant, violenti signa furoris, ingratos animos atque impia pectora volgi conterrere metu quae possint numine divae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:13)
Patriae sedes remeamus in urbis, Impiaque in medio peraguntur bella senatu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:37)
at illi Robora cum vetitis prensarent altius ulnis, Nutaretque ratis populo peritura recepto, Impia turba super medios ferit ense lacertos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:21)
Et nobis meritas dabis, impia, poenas, Et superis, quos fingis, ait, nisi mergeris antris, Deque orbis trepidi tanto consulta tumultu Desinis ipsa loqui.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:39)
Hic ubi quaerentes socios iam Marte relicto Tota fugae cernit, Quo vos pavor, inquit, abegit Impius et cunctis ignotus Caesaris armis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:21)
Impius hinc prolem superis immisit Aloeus, Inseruit celsis prope se cum Pelion astris, Sideribusque vias incurrens abstulit Ossa.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:79)
Impia tot populis, tot surdas gentibus aures Coelicolum dirae convertunt carmina gentis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:11)
Impia vulgatae laetatur nomine famae Thessalis, et contra:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:50)
Quod tamen e cunctis mihi noscere contigit umbris, Effera Romanos agitat discordia manes, Impiaque infernam ruperunt arma quietem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION