라틴어 문장 검색

Cum autem ipsorum arma collegissent spoliisque hostes exuissent, circa sabbatum versabantur impensius benedicentes et confitentes Domino, qui liberavit eos in isto die misericordiae initium constituens in eos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장27)
Ex eis centurio legionis xiv 'pro tuo' inquit 'summo beneficio Scipio, tibi gratias ago – non enim imperatorem te appello – quod mihi vitam incolumitatemque belli iure capto polliceris, et forsan isto uterer beneficio, si non ei summum scelus adiungeretur.
(카이사르, 아프리카 전기 45:2)
bona quidem eorum se venditurum, ita tamen qui eorum ipse sua bona redemisset, se bonorum venditionem inducturum et pecuniam multae nomine relaturum, ut incolumitatem retinere posset.
(카이사르, 아프리카 전기 90:3)
Pompeiae cum Fausti liberis Caesar incolumitatem suaque omnia concessit.
(카이사르, 아프리카 전기 95:5)
Movebatur etiam misericordia civium, quos interficiendos videbat;
(카이사르, 내란기, 1권 72:6)
orare atque obsecrare, si qui locus misericordiae relinquatur, ne ad ultimum supplicium progredi necesse habeat.
(카이사르, 내란기, 1권 84:10)
Sic omnium ordinum partes in misericordia constitisse:
(카이사르, 내란기, 1권 85:8)
Haec atque eiusdem generis complura ut ab hominibus doctis magna cum misericordia fletuque pronuntiantur.
(카이사르, 내란기, 2권 12:9)
Indutiarum quodam genere misericordia facto adventus Caesaris exspectatur.
(카이사르, 내란기, 2권 13:3)
Quibus rebus accidit, ut pauci milites patresque familiae, qui aut gratia aut misericordia valerent aut naves adnare possent, recepti in Siciliam incolumes pervenirent.
(카이사르, 내란기, 2권 44:1)
simul de deditione eorum agebat et incolumitatem deditis pollicebatur.
(카이사르, 내란기, 3권 28:3)
Quos Caesar, ut in miseros ac supplices usus misericordia videretur, diligentissime conservavit suisque finibus atque oppidis uti iussit et finitimis imperavit ut ab iniuria et maleficio se suosque prohiberent.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 28장3)
Datur petentibus venia dissuadente primo Vercingetorige, post concedente et precibus ipsorum et misericordia vulgi. Defensores oppido idonei deliguntur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 15장6)
Ubi eos in sententia perstare viderunt, quod plerumque in summo periculo timor misericordiam non recipit, conclamare et significare de fuga Romanis coeperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 26장4)
Quos ille multa iam nocte silentio ex fuga excepit, veritus ne qua in castris ex eorum concursu et misericordia vulgi seditio oreretur, ut procul in via dispositis familiaribus suis principibusque civitatum disparandos deducendosque ad suos curaret, quae cuique civitati pars castrorum ab initio obvenerat.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 28장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION