라틴어 문장 검색

in his tibi circenses ludos interpretare, cursus saeculi intuere, tempora labentia, spatia peracta dinumera, metas consummationis exspecta, societates ecclesiarum defende, ad signum dei suscitare, ad tubam angeli erigere, ad martyrum palmas gloriare.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 29장 1:6)
vos, signa tubaeque, Ite procul, cupidis volnera ferte viris, Ferte et opes:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 138)
Tunc mihi vita foret, volgi nec tristia nossem Arma nec audissem corde micante tubam;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 107)
atque tubas atque arma ferunt strepitantia caelo audita et lucos praecinuisse fugam:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 535)
et mihi sunt uires et mihi laeta tuba est.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 68)
in eum milites carmina incondita aequantes eum Romulo canere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 213:2)
itaque cum ex senatus consulto urbem ovans introiret, alternis inconditi versus militari licentia iactati, quibus consul increpitus, Meneni celebre nomen laudibus fuit, cum ad omnem mentionem tribuni favor circumstantis populi plausuque et adsensu cum vocibus militum certaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 587:2)
dictator reciperata ex hostibus patria triumphans in urbem redit, interque iocos militares, quos inconditos iaciunt, Romulus ac parens patriae conditorque alter urbis haud vanis laudibus appellabatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 526:1)
imitari deinde eos iuventus, simul inconditis inter se iocularia fundentes versibus, coepere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 15:1)
inter carminum prope in modum incondita quaedam militariter ioculantes Torquati cognomen auditum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 97:1)
consules ambo de Samnitibus triumpharunt sequente Decio insigni cum laude donisque, cum incondito militari ioco haud minus tribuni celebre nomen quam consulum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 433:1)
inde, ne infecta re abiretur, clamor ab Etruscis oritur concinuntque tubae et signa inferuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 454:2)
ante imperium, deinde concentu tubarum ac cornuum cursu effuso in hostem feruntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 597:2)
celebrata inconditis militaribus non magis victoria Q. Fabi quam mors praeclara P. Deci est, excitataque memoria parentis, aequata eventu publico privatoque, filii laudibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 436:1)
magis agmina quam acies in via concurrerunt, et cum ex altera parte nihil praeter inconditam turbam esset, in altera et dux militi et miles duci fidens, ad triginta quinque milia hominum a paucis fusa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 611:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION