라틴어 문장 검색

si vero aut ab latere aut ab tergo aliquid tumultus increpuit, ruinae modo turbantur, sicut tum adversus catervatim incurrentes Romanos et interrupta multifariam acie obviam ire cogebantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 524:2)
itaque, praeterquam quod in potestate Romanorum sese insulamque totam et templum cernebant esse, ne inmerito quidem ea sibi exprobrari rati, Theondan qui summus magistratus apud eos erat - regem ipsi appellant - , ad Persea mittunt, qui nuntiaret argui caedis Euandrum Cretensem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 49:1)
etiam deos aliqui verbis ferocioribus increpant, nec ideo quemquam fulmine ictum audimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 271:2)
ceterum postquam in castra ad Amphipolim venit, graviter increpuisse traditur C. Sulpicium, primum quod Persea tam procul a se vagari per provinciam passus esset, deinde quod adeo indulsisset militibus, ut nudare tegulis muros urbis ad tegenda hibernacula sua pateretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 338:2)
sed mos numquam illi fuit patri meo, ut exprobraret quod bonis faceret boni;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol18)
haec ubi Telobois ordine iterarunt quos praefecerat Amphitruo, magnanimi viri freti virtute et viribus superbe nimis ferociter legatos nostros increpant, respondent bello se et suos tutari posse, proinde uti propere , de suis finibus exercitus deducerent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 140)
Totus timeo, ita me increpuit Iuppiter.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 138)
Pergin servom me exprobrare esse, id quod vi hostili optigit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 4108)
Cur exprobras?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3242)
Egone id exprobrem, qui mihimet cupio id opprobrarier?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3244)
increpui hibernum et fluctus movi maritimos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, PROLOGVS40)
Quid exprobras?
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 235)
sanguineus mavors gaudens sanguine, αἱμοχαρήσ. increpat sonat, alibi arguit, ut increpat ultro cunctantes socios.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3321)
Et dixit angelus Domini ad Satan: "Increpet Dominus in te, Satan! Et increpet Dominus in te, qui elegit Ierusalem! Numquid non iste torris est erutus de igne?".
(불가타 성경, 즈카르야서, 3장2)
cuius cum Hasdrubal Haedus risum increparet in publico fletu, cum ipse lacrimarum causa esset, si, quem ad modum oris habitus cernitur oculis, inquit, sic et animus intus cerni posset, facile vobis appareret non laeti, sed prope amentis malis cordis hunc quem increpatis risum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 594:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION