라틴어 문장 검색

ne gubernatoris quidem artem tranquillum mare et obsequens ventus ostendit, adversi ahquid incurrat oportet, quod animum probet.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 30:2)
quae multo ante provisa sunt, languidius incurrunt.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 47:9)
Et cum tempus advenerit, quo se mundus renovaturus extinguat, viribus ista se suis caedent et sidera sideribus incurrent et omni flagrante materia uno igni quicquid nunc ex disposito lucet ardebit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 159:7)
Omnis iniuria deminutio eius est in quem incurrit, nec potest quisquam iniuriam accipere sine aliquo detrimento vel dignitatis vel corporis vel rerum extra nos positarum.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 22:1)
Non aper irasci meminit, non fidere cursu cerva nec armentis incurrere fortibus ursi.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 20:2)
Hoc dedit telum firmum, perpetuum, obsequens, nec anceps nec quod in dominum remitti posset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 101:2)
Nihil nisi quod in oculos incurret manifestumque erit credamus, et quotiens suspicio nostra vana apparuerit, obiurgemus credulitatem;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 130:2)
" At morbi doloresque incurrunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 152:4)
Cum pare contendere anceps est, cum superiore furiosum, eum inferiore sordidum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 186:2)
Atheniensium tyrannum, memoriae proditur, cum multa in crudelitatem eius ebrius conviva dixisset nec deessent qui vellent manus ei commodare, et alius hinc alius illinc faces subderent, placido animo tulisse et hoc irritantibus respondisse, non magis illi se suscensere quam si quis obligatis oculis in se incurrisset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 70:1)
Illi rursus, quos sors iniqua in ancipiti posuit, tutiores erunt superbiam detrahendo rebus per se superbis et fortunam suam quam maxime poterunt in planum deferendo.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 95:1)
In ea, quae firma et inexsuperabilia sunt, quicquid incurrit malo suo vim suam exercet.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 149:4)
In securem incurris et carnificem ultro uocas.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, pater raptam continens.22)
sic statue, quicquid statuis, ut causam tuam famamque in arto stare et ancipiti scias:
(세네카, Hercules Furens 19:29)
incurrit, errat, sistit, in voltus dolor processit omnis, pectori paene infimo nihil est relictum;
(세네카, Hercules Oetaeus 4:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION