라틴어 문장 검색

sed incurrit haec nostra laurus non solum in oculos, sed iam etiam in voculas malevolorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 16 2:5)
nihil enim constitui potest, quod non incurrat in magnam aliquam difficultatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 2 6:4)
quis est tam Lynceus qui in tantis tenebris nihil offendat, nusquam incurrat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 2 2:5)
consilia Antoni haec sint necesse est, aut ad Lepidum ut se conferat, si recipitur, aut Appennino Alpibusque se teneat et decursionibus per equites, quos habet multos, vastet ea loca in quae incurrerit, aut rusus se in Etruriam referat, quod ea pars Italiae sine exercitu est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 10 6:1)
cum etiam si odio pari fuerit in eos quos laesit, tamen certe non magis dignos habuerit in quos tanta libertate verborum incurreret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 16 5:8)
ego, si me navigatio non morabitur, quae incurrebat in ipsos etesias, propediem te, ut spero, videbo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 11 2:3)
ego autem id ipsum tum eram secutus, ne in nostra tempora incurrens offenderem quempiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 5/6 2:2)
Incurristi amens in columnas, in alienos insanus insanisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 67장 1:3)
nec ullum genus est dicendi aut melius aut fortius quam binis aut ternis ferire verbis, non numquam singulis, paulo alias pluribus, inter quae variis clausulis interponit se raro numerosa comprehensio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 67장 3:1)
Nam iacere telum voluntatis est, ferire quem nolueris fortunae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 17장 1:2)
expositis omnibus argumentandi locis illud primum intellegendum est nec ullam esse disputationem in qua non aliquis locus incurrat, nec fere omnis locos incidere in omnem quaestionem et quibusdam quaestionibus alios qui- busdam alios esse aptiores locos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 21장 1:1)
aut cum aliquid de utilitate honestate aequitate disseritur deque eis rebus quae his sunt contrariae incurrunt status aut iuris aut nominis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 25장 2:1)
ergo his laboriosis exercitationibus et dolor intercurrit non numquam, inpelluntur feriuntur abiciuntur cadunt, et ipse labor quasi callum quoddam obducit dolori.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 36:4)
pugiles vero, etiam cum feriunt adversarium, in iactandis caestibus ingemescunt, non quod doleant animove succumbant, sed quia profundenda voce omne corpus intenditur venitque plaga vehementior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 56:3)
etiam Chrysippo ita videri scio, quod provisum ante non sit, id ferire vehementius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 52:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION