라틴어 문장 검색

Hi sibi nihil iuris, nullam societatem communis utilitatis causa statuunt esse cum civibus, quae sententia omnem societatem distrahit civitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 34:2)
Nam, si quid ab homine ad nullam partem utili utilitatis tuae causa detraxeris, inhumane feceris contraque naturae legem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 36:2)
sin autem is tu sis, qui multam utilitatem rei publicae atque hominum societati, si in vita remaneas, afferre possis, si quid ob eam causam alteri detraxeris, non sit reprehendendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 36:3)
Non igitur magis est contra naturam morbus aut egestas aut quid eius modi quam detractio atque appetitio alieni, sed communis utilitatis derelictio contra naturam est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 36:5)
Ita semper officio fungetur utilitati consulens hominum et ei, quam saepe commemoro, humanae societati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 37:2)
Cum igitur aliqua species utilitatis obiecta est, commoveri necesse est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 43:1)
species enim utilitatis animum pepulit eius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 50:7)
Cum igitur id, quod utile videtur in amicitia, cum eo, quod honestum est, comparatur, iaceat utilitatis species, valeat honestas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 56:1)
Sed utilitatis specie in re publica saepissime peccatur, ut in Corinthi disturbatione nostri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 57:1)
Illa praeclara, in quibus publicae utilitatis species prae honestate contemnitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 58:5)
Tanta vis est honesti, ut speciem utilitatis obscuret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 58:9)
Atqui ille utilitatem sequi videbatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 59:2)
Sed incidunt, ut supra dixi, saepe causae, cum repugnare utilitas honestati videatur, ut animadvertendum sit, repugnetne plane an possit cum honestate coniungi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 62:1)
Sic ergo in quibusdam causis dubiis ex altera parte defenditur honestas, ex altera ita de utilitate dicitur, ut id, quod utile videatur, non modo facere honestum sit, sed etiam non facere turpe.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 70:1)
nam eadem utilitatis, quae honestatis, est regula.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 94:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION