라틴어 문장 검색

Qui si maneant immoti, summis tantum partibus infestentur,quoniam infra mensuram palmi non nascitur curculio;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 17:3)
Unde etiam materiae vehementissimae reperiuntur aut in capite vitis aut in crure vicino radicibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 2:3)
unde formicis aliisque animalibus, quae putrefaciunt crura vitium, latebrae praebentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 5:3)
Nam et minus ferro crura vitium laeduntur,nec tam celeriter radiculae inveterato iam codice enascuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 8장 4:3)
Plurimum id refert esse quod paulum infra curvationem vitis prorepens pampinus statim apprehendat, et in transversa potius se fundat quam in edita, ventosque facilius sustineat subnixuscantherio.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 12장 2:1)
Praecipue autem decutienda sunt omnia quae infra trunci caput egerminaverunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 4:1)
Ac tamen cum est utique vinea recidenda, prius ablaqueare, deinde paulum infra terram convenit amputare, ut superiecta humus vim solis arceat et e radicibus novellos prorumpentes caules transmittat qui possint vel sua maritare statumina, vel siqua sunt vidua in propinquo, propaginibus vestire.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 6:1)
Itaque una tantummodo materia iugo proxima, et unus infra eam custos erit summittendus qui vitem mox in annum renovet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 3:1)
Nam ut ab ima vite quasi a quibusdam fundamentis incipiam, semper circa crus dolabella dimovenda terra est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 4:4)
Pcrcuratis deinde quasi pedibus crura ipsa truncique circumspiciendi sunt, ne aut pampinarius palmes innatus aut verrucae similis furunculus relinquatur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 5:1)
Iam vero muscus, qui more compedis crura vitium devincta comprimit, situque et veterno macerat, ferro destringendus et eradendus est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 6:6)
Igitur caput vitis pede infra iugum constituite, unde se pandant quattuor, ut dixi, bracchia, in quibus quotannis vitis renovetur, amputatis veteribus et summissis novis palmis, quarum dilectusscite faciendus est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 11:2)
nam ubi ligaveris eas, et in terram spectantes deflexeris, infra vinculum materias exprimes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 13:2)
Si restituendum videbitur, antequam vitis palo applicetur, perticis vel harundinibus conectatur, ac tum demum, sicut in novella praecepimus, vitem iuxta caput infraque bracchia colligemuscum ridica;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 26장 2:4)
Reciditur vitis plerumque supra terram, nonnumquam tamen et infra, quo loco maxime solida est atque enodis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION