라틴어 문장 검색

Si enim aliquid molitur amicus, aut in patrem, aut in patriam, quod subita et festinata egeat correctione;
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:14)
et cui in exteriori adversitate debet adesse, his quae sunt adversa spiritui, multo magis festinet occurrere.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:41)
Ingrediebatur et egrediebatur pergens ad imperium seniorum, humilis, mansuetus, gravis moribus, sermone rarus, indignationis nescius, murmuris et ranconis et detractionis ignarus;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:22)
sed hii qui sue rationis materiale in turpibus imaginibus non permittunt quiescere, sed ad intuitum supercelestium formarum audent attollere, mei operis ingrediantur angustias, certa discretionis libra pensantes quid sit dignum in aures publicas promulgari uel silentio penitus sepeliri.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 2:2)
Instrumenta prius manibus prefecta relinquens, Ingreditur lathomi studium, domat arte rigorem Marmoris et primum partes complanat ad unguem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:35)
Etheree lucis superatis tractibus, illa Alcius ingreditur spacium, quo splendor et ignis Iura tenent, lux grata micat, sed coniuga luci Lucis blandicias retrahit uis ipsa caloris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 20:2)
Progreditur Fronesis, flammata palacia Martis Ingrediens, stupet insultus irasque caloris Quem parit ille locus qui, totus in igne uaporans, Nil nouit nisi feruores ignisque procellas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 26:1)
Postquam uirgo Dei solium sedesque superbas Ingrediens, uoluit noua prelibare uidendo, Offendit splendor oculos mentemque stupore Percussit rerum nouitas, defecit in illis Visus et interior mens caligauit ad illas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:1)
Illic tritula sinus marinos ingrediens, in aequore baptizata, salmonis nomine censebatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:127)
Alii autem Diones regiam ingredi dedignantes, sub ejusdem vestibulo ludum lacrymabilem comitantur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:50)
[0458B] Sed quia tantas Parcarum argutas oppositiones Venerem novi agonistae disputationis ingressuram conflictum, alicujus tergiversatione fallaciae Venus ab Atropos coarctantes conclusionis subtimeret argutias, ipsam disciplinam docendo juxta quae dissertivae disciplinae praecepta suarum argutionum formas excederet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:24)
Hae sunt introductiones per quas quis furandi artem ingreditur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:12)
Cumque amicae salutationis munere Natura veneraretur [0474B] praesentiam Temperantiae, ecce mulier cujus pulchritudinis adjuta fulgore materialis dies, serenioris vultus speciem jactitabat, iter festinando maturans, ad nos sui gressus lineas visa est ordinare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:1)
Hac ultione suorum facta, et Maroa fluvio transito, ingentia et spatiosissima nemora Bulgarorum Petrus ingreditur cum vehiculis cibariorum et omni apparatu, et spoliis Belegrave.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 18:13)
Quapropter ex imperio ipsius interdicitur tibi ne ultra tres dies moram facias in aliqua regni sui civitate, donec urbem Constantinopolim ingrediaris.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 28:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION