라틴어 문장 검색

adsensu populi excepta vox consulis tantum ardoris animis fecit, ut legatos proficiscentes cura magistratuum magis, qui iussu consulis prosequebantur, quam ius gentium ab ira impetuque hominum tegeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 68:1)
primo utrimque aequis viribus, eodem ardore animorum gerebatur res;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 123:1)
et militum quidem is erat ardor ut iam inde cum scalis succedere ad muros vellent evasurosque contenderent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 233:1)
postremo oppida quoque vi expugnare adortus, primo Cutinam ingenti ardore militum a volnerum ira, quod haud fere quisquam integer proelio excesserat, scalis cepit, deinde Cingiliam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 413:1)
non enim tamquam in patriam revertentes ex insperato incolumes sed captorum habitu voltuque ingressi sero in urbem ita se in suis quisque tectis abdiderunt ut postero atque insequentibus diebus nemo eorum forum aut publicum aspicere vellet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 98:2)
indulgent consules legionum ardori, ut qui probe scirent novum militem hostium inter perculsos fuga veteranos ne temptando quidem satis certamini fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 632:1)
adprobantibus cunctis ad Murgantiam, validam urbem, oppugnandam ducit, tantusque ardor militum fuit et caritate ducis et spe maioris quam ex agrestibus populationibus praedae ut uno die vi atque armis urbem caperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 215:2)
dux militum, miles ducis ardorem spectabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 582:2)
is ardor omnium etiam ad eos qui auspicio intererant pervenit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 583:1)
Romanos ira spes ardor certaminis avidos hostium sanguinis in proelium rapit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 595:2)
tantusque fuit ardor animorum, adeo intentus pugnae animus, ut eum motum terrae qui multarum urbium Italiae magnas partes prostravit avertitque cursu rapidos amnes, mare fluminibus invexit, montes lapsu ingenti proruit, nemo pugnantium senserit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 65:2)
cum ad nuntium cladis Romae luctus esset, duae matres ex insperato receptis filiis gaudio mortuae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII Periocha5)
cum omni parte pellerentur, Romanisque crescerent animi, non duce solum adhortante sed Nolanis etiam per clamorem favoris indicem accendentibus ardorem pugnae, terga Poeni dederunt atque in castra conpulsi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 618:1)
Marcellus cum omni exercitu profectus in Leontinos, Appio quoque accito ut altera parte adgrederetur, tanto ardore militum est usus ab ira inter condiciones pacis interfectae stationis ut primo impetu urbem expugnarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 380:1)
inde passim discurritur et urbis captae modo fugaque et caedes omnia tenet nihilo remissiore militum ira quod turbam inermem caedebant quam si periculum par et ardor certaminis eos inritaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 497:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION