라틴어 문장 검색

Consederat cum copiis rex loco natura munito, quod erat ipse excelsior planitie ex omnibus partibus subiecta;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 28:7)
Haec cum et opere magno vallata et loci natura munita animadverteret confertamque armatorum multitudinem collocatam in vallo videret, lassos itinere ac proeliando milites ad oppugnanda castra succedere noluit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 30:2)
Postero die castellum, quod rex in proximo vico non longe a suis castris munierat bracchiisque cum opere castrorum coniunxerat vici obtinendi causa, Caesar aggressus omnibus copiis expugnat, non quo id minore numero militum consequi difficile factu putaret, sed ut ab ea victoria perterritis Alexandrinis protinus castra regis oppugnaret.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 30:4)
diversis enim telis nostri figebantur, adversi ex vallo castrorum, aversi ex flumine, in quo multae naves instructae funditoribus et sagittariis nostros impugnabant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 30:10)
Caesar cum videret milites acrius proeliari non posse nec tamen multum profici propter locorum difficultatem, cumque animum adverteret excelsissimum locum castrorum relictum esse ab Alexandrinis, quod et per se munitus esset et studio partim pugnandi partim spectandi decucurrissent in eum locum in quo pugnabatur, cohortis illo circumire castra et summum locum aggredi iussit eisque Carfulenum praefecit, et animi magnitudine et rei militaris scientia virum praestantem.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 31:1)
eadem ratione haec media collocabantur acie duobus dextra sinistraque intervallis simplicibus ordinibus instructis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 37:7)
Inter has fossas aciem semper instruebat, equitatum autem omnem ab lateribus extra fossam collocabat;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 38:4)
Sic utrimque acie instructa processum est ad dimicandum.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 39:3)
Cum propius Tauridem accessisset distensis suis navibus, quod et tempestas erat turbulenta et nulla suspicio hostis, repente adversam ad se venientem navem antemnis ad medium malum demissis instructam propugnatoribus animum advertit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 45:3)
Instruitur utrimque acies, ordine disposita magis Octaviana, paratior militum animis Vatiniana.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 45:7)
Marcellus cum confligere miserrimum putaret, quod et victoris et victi detrimentum ad eundem Caesarem esset redundaturum neque suae potestatis esset, legiones Baetim traducit aciemque instruit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 60:2)
Cum Cassium contra pro suis castris aciem instruxisse loco superiore videret, causa interposita, quod is in aequum non descenderet, Marcellus militibus persuadet ut se recipiant in castra.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 60:3)
Zela est oppidum in Ponto positum, ipsum ut in plano loco satis munitum:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 72:1)
Pharnaces, cum id repente prima luce animadvertisset, copias suas omnis pro castris instruxit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 74:1)
Quas interposita tanta locorum iniquitate consuetudine magis pervulgata militari credebat instrui Caesar vel ad opus suum tardandum, quo plures in armis tenerentur, vel ad ostentationem regiae fiduciae, ne munitione magis quam manu defendere locum Pharnaces videretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 74:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION