라틴어 문장 검색

Et cum ejus excellentia omnem longe exsuperet intellectum, propter intellectus autem, voces sunt institutae, quid mirum si intellectus transcendat, qui transcendit causas?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 37:2)
Quam quidem regulam sive legem particulares principes ab eo recipere debent, tanquam intellectus practicus ad conclusionem operativam recipit maiorem propositionem ab intellectu speculativo, et sub illa particularem, que proprie sua est, assummit et particulariter ad operationem concludit. 8.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 14:24)
Atque insuper cum tantus sit particularium numerus et quasi exercitus, isque ita sparsus et diffusus, ut intellectum disgreget et confundat, de velitationibus et levibus motibus et transcursibus intellectus non bene sperandum est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 245:1)
dicentes quidem verborum superfluam esse prolationem quam intelligentia non sequeretur, nec credi posse aliquid nisi primitus intellectum, et ridiculosum esse aliquem aliis predicare quod nec ipse nec illi quos doceret intellectu capere possent, Domino ipso arguente quod ceci essent duces cecorum.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 1:2)
Cum enim intellectus primus sit maximae virtutis in intellegendo, intellegibile autem quod intellegit sit nobilissimum quia sui ipsius essentia—quid enim nobilus potest intellectus divinus intellegere quam sit essentia divina?
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 2:9)
Nam cum loquela, fidelis intellectus interpres, verbaque fideles animi picturae vultus voluntatis signaculum, lingua mentis soleat esse propheta, adulatores a voluntate vultum, ab animo verbum, a mente linguam, ab intellectu loquelam, amplo discessionis intervallo diffibulant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:24)
Unde cum nullum maius bonum possit homini contingere per intellectum speculativum quam cognitio universitatis entium quae sunt a prima principia et per hoc primi principii, sicut possibile est, et delectatio in illa, tunc sequitur quod superius conclusum est, quod summum bonum, quod est homini possibile secundum intellectum speculativum, est cognitio veri in singulis et delectatio in eadem.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 2:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION