라틴어 문장 검색

Si nusquam caput se ostendet, ubi maxime pus subsit sic intelligemus:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 8:5)
In cubito autem tria coire ossa, humeri, radii, et cubiti ipsius, ex iis, quae prima parte hujus voluminis posita sunt, intelligi potuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XVI De cubito luxato. 1:1)
Sed de spatiis ordinum eatenus praecipiendum habemus, ut intelligant agricolae, sive aratro vineas culturi sint, laxiora interordinia relinquenda, sive bidentibus, angustiora:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 3:1)
Mutilus autem, cum se tanquam exarmatum intelligat, nec ad rixam promptus est, et in venere mitior.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 5:1)
Haec ubi coepit irrepere, sic intelligitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 6:1)
Quod facere non intelligo quae ratio compellat,nisi penuria cibi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 5:2)
Idque ut intelligant ferae praeberi, unam vel alteram domi mansue-factam conveniet immittere, quae pervagata totum vivarium cunctantes ad obiecta cibaria pecudes perducat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 6:2)
Haec porro animalia vel similia his, etiam silente me, facile intelligitur, quam non expediat conferre in vivarium, quod vacerris circumdatum est:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 9:1)
Nam si paucae admodum circumvolant (nisi tamen complura capita rivorum diductas faciunt rariores) intelligenda est earum penuria, propter quam locum quoque non esse mellificum suspicabimur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 7:3)
Eius maturitas intelligitur cum animadvertimus fucos ab apibus expelli ac fugari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 1:2)
ceterum multitudo periclitantium gliscebat, cum omnis domus delatorum interpretationibus subverteretur, utque antehac flagitiis ita tunc legibus laborabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 25장3)
auxit rumorem pari vanitate orta interpretatio fulguris.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 22장6)
secutaque haruspicum interpretatio, parari rerum humanarum aliud caput, sed non fore validum neque occultum, quia in utero repressum aut iter iuxta editum sit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 47장5)
quod quidem ille decernebat tamquam mortale fastigium egresso et venerationem hominum merito, interpretatione> quorundam ad omen malum sui exitus verteretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 74장8)
an ideo librum istum adprehendisti, ut diligentius retractares, et sublatis si qua pravae interpretationi materiam dederunt, emitteres Catonem non quidem meliorem, sed tamen securiorem?'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 3장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION