라틴어 문장 검색

nam et Siciliam nimis celeri desperatione rerum concessam et Sardiniam inter motum Africae fraude Romanorum stipendio etiam insuper imposito interceptam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 6:2)
hunc vixdum puberem Hasdrubal litteris ad se accersierat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 17:1)
ea neque molli strato neque silentio accersita;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 29:1)
ibi dum perscrutantes loca omnia castrorum nullo satis digno morae pretio tempus terunt, emissus hostis est de manibus et cum iam transgressos Trebiam Romanos metantesque castra conspexissent, paucos moratorum occiderunt citra flumen interceptos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 506:1)
duobus consulibus, duobus consularibus exercitibus victis quos alios duces, quas alias legiones esse quae arcessantur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 601:2)
venienti in Ligures Hannibali per insidias intercepti duo quaestores Romani, C. Fulvius et L. Lucretius, cum duobus tribunis militum et quinque equestris ordinis, senatorum ferme liberis, quo magis ratam fore cum iis pacem societatemque crederet, traduntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 635:2)
cur enim illos qui se arcessant ipsos non venire, cum aeque coniungi possent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 604:2)
An dedituris se Hannibali fuisse accersendum Romanorum praesidium?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 597:1)
ea cura angebat quod neque non accersere ad auxilium Poenos satis audebant, ne quid non pro sociis egisse viderentur et, si Poenus rursus magis arbiter pacis quam adiutor belli fuisset, ne in libertatem Crotonis, sicut ante Locrorum, frustra pugnaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 19:1)
itaque legati ad arcessendum Hannibalem cum haud dubio promisso tradendae urbis venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 166:2)
Sempronius ad Beneventum manu emiserat arcessitosque se ab triumviris mensariis esse dixerunt ut pretia servorum acciperent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 231:2)
eo uteretur ad arcessendos ex Leontinis milites, quibus si pecuniam regiam pollicitus esset, omnia in potestate eius futura.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 287:2)
fraudem quoque Hippocrates addit inclinatis ad omnem suspicionem animis et Cretensium quibusdam ad itinera insidenda missis velut interceptas litteras quas ipse composuerat, reeitat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 400:1)
his comitiis perfectis auctore Q. Fabio consule designati consules Romam accersiti magistratum inierunt, senatumque de bello ac provinciis suis praetorumque et de exercitibus quibus quique praeessent consuluerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 556:1)
eo et commeatus e civitatibus suis comportabant et auxilia accersebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 404:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION