라틴어 문장 검색

levia perpessae sumus, si flenda patimur.
(세네카, Troades 427:1)
potero, perpetiar, feram,
(세네카, Troades 673:1)
immane busti pondus - intereat miser
(세네카, Troades 711:1)
quae miser ignotis error perpessus in oris Herculis indomito fleverat Ascanio.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 207)
si Perusina tibi patriae sunt nota sepulcra, Italiae duris funera temporibus, cum Romana suos egit discordia cives - sic mihi praecipue, pulvis Etrusca, dolor, tu proiecta mei perpessa's membra propinqui, tu nullo miseri contegis ossa solo - proxima suppositos contingens Umbria campos me genuit terris fertilis uberibus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 222)
turpia perpessus vates est vincla Melampus, cognitus Iphicli surripuisse boves;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 328)
omnia perpetiar:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 26b9)
hic alter iubet in medium propellere, at alter, 'Intereat, qui nos non putat esse deos!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 29a6)
denique non eum aliquando cecidisse sed tam diu stetisse plus miror, o quotiens saepe ipse se adversa perpessum gloriabatur, cum tamen nos ab adfectu profundiore ruituram eius quandoque temeritatem miseraremur, definientes non esse felicem qui hoc frequenter potius esse quam semper iudicaretur!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 2:3)
Iamdudum tacito lustrat Thetis omnia visu nec perpessa moras:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권51)
certe non Libycae sonant catervae nec dux advena peierante bello Campanos quatit inquietus agros, nec frangit vada montibusque caesis inducit Nero sordidas paludes, sed qui limina bellicosa Iani iustis legibus et foro coronat, qui castae Cereri diu negata reddit iugera sobriasque terras, qui fortem vetat interire sexum et censor prohibet mares adultos pulchrae supplicium timere formae, qui reddit Capitolio Tonantem et Pacem propria domo reponit, qui genti patriae futura semper sancit lumina Flaviumque caelum 2:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana2)
"vade, diu populis promissa voluptas Elysiis, certe non perpessure Creontis imperia aut vetito nudus iaciture supulcro."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권369)
"anne profanatum totiens chaos hospite vivo perpetiar?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권25)
Discipuli quoque diffusi per orbem ex praecepto magistri dei paruerunt, qui et ipsi a Iudaeis insequentibus multa perpessi utique pro fiducia veritatis libenter Romae postremo per Neronis saevitiam sanguinem Christianum seminaverunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 25:1)
nam saepe illo de Brittania adlati serpentes, mox ut, proximante terris nauigio, odore aeris illius adtacti fuerint, intereunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION