라틴어 문장 검색

ut super, quicquid spinosum est et intus eminet, excidatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 17:2)
qua parte abrupta sunt, sine ullo tormento sub medicamento tempore excidant;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 17:5)
His factis, ea membrana acri aceto respergenda est, ut, siue aliquid sanguinis ex ea profluit, cohibeatur, siue intus concretus cruor remanet, discutiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 18:1)
deinde in longitudinem inplicata linamenta et molli pellicula cincta circumsutaque intus adigenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 1:6)
Sin quod intus inditum est laedit, sicut maxime fit, ubi interior cartilago perfracta est, excitatae nares eadem tantummodo habena continendae sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 3:1)
Si plura fragmenta sunt, excipienda sunt ea ex ferula facto canaliculo eodemque intus incerato, ne fascea diducatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 3:5)
Nonnumquam etiam leuius ipso osse adfecto et inter initia neclecto, non pus sed umor quidam muccis similis intus coit, mollescitque contra cutis;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 8:5)
multo saepius excidunt aliudque super aliud effertur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 2:2)
Sequitur uero, ut id os per se post aliquot dies excidat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 29:4)
modo articuli suis sedibus excidunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 1:5)
Maxilla uero et uertebra omnesque articuli, cum ualidis neruis conprendantur, excidunt aut ui expulsi, aut aliquo casu neruis uel ruptis uel infirmatis, faciliusque in pueris et adulescentulis quam in robustioribus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 3:1)
Sed ut excidere omnes articuli [non] possunt, sic non omnes reponuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 4:3)
Rursus si qui neruorum uitio prolapsi sunt, conpulsi quoque in suas sedes iterum excidunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 4:5)
Ac quibus in pueritia exciderunt neque repositi sunt, minus quam ceteri crescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 4:6)
sed ut primo facilius excidit, ita postea minus fideliter continetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION