라틴어 문장 검색

et tum scalper utrimque ad rimam agendus sic, ut lunatum sinum faciat, imaque pars ejus intus ad fracturam, cornua ad os integrum spectent.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 16:4)
et super eam, quidquid spinosum est, et intus eminet, excidendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 17:2)
ut, sive aliquid sanguinis ex ea profluit, cohibeatur, sive intus concretus cruor remanet, discutiatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 18:2)
deinde in longitudinem implicata linamenta, et molli pellicula cincta circumsutaque intus adigenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 1:7)
Sin quod intus inditum est laedit, sicut maxime fit, ubi interior cartilage perfracta est, excitatae nares eadem tantummodo habena continendae sunt deinde post dies id ipsum demendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 3:1)
Si plura fragmenta sunt, excipienda sunt ex ferula facto canaliculo, eodemque intus incerato, ne fascia diducatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VIII De jugulo fracto. 4:6)
Nonnumquam etiam, levius ipso osse affecto, et inter initia neglecto, non pus, sed humor quidam mucis similis intus coit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 9:5)
Nam quod Hippocrates dixit, vertebra in exteriorem partem prolapsa, pronum hominem collocandum esse, et extendendum, tum calce aliquem super ipsum os debere consistere, et id intus impellere:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIV De spina luxata. 3:1)
In cubito enim celerius, quam in ullo alio articulo, sive extra remansit, sive intus revertit, callus circumdatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XVI De cubito luxato. 4:6)
si in exteriorem, brevius, varumque fit, pes intus inclinatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XX De femore luxato. 2:7)
protinusque, si complicari femur potest, intus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XX De femore luxato. 7:3)
reginam resonant Othrys et Ossa Thetim.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 1:9)
intus rura micant, manibus quae subdita nullis perpetuum florent, Zephyro contenta colono, umbrosumque nemus, quo non admittitur ales, ni probet ante suos diva sub iudice cantus:
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:35)
scis ipse, per oras Arcadiae quam densa rogis cumulaverit ossa, sanguine quam largo Graios calefecerit amnes;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:192)
iam protinus aetas adveniens geminae gentis permisceat ossa et duplices signet titulos commune tropaeum:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:256)

SEARCH

MENU NAVIGATION