라틴어 문장 검색

quis procul Armenius vel quis Maeotide ripa rex ignotus agit, qui me non iuvit euntem auxilio?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:155)
Materies tamen ipsa iuvat solitumque timorem dicturo magna sedula parte levat.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 1:10)
cautius ingentes morbos et proxima cordi ulcera Paeoniae tractat sollertia curae parcendoque secat, ferro ne largius acto inrevocandus eat sectis vitalibus error.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:35)
an potius meminisse iuvat semperque vicissim gaudia praemissi cumulant inopina dolores?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:68)
pater adfuit aether terraque maternum sedula iuvit onus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam19)
sic hostibus ille pepercit;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum21)
Ut thalami tetigere fores, tum vere rubentes desuper invertunt calathos largosque rosarum imbres et violas plenis sparsere pharetris collectas Veneris prato, quibus ipse pepercit Sirius et teneras clementi sidere fovit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae68)
Protinus ad Nilum manes sacrare paternos auctoremque globum Phariae telluris ad oras ferre iuvat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix30)
quos Smyrna dedit, quos Mantua libros percurrens damnas Helenam nec parcis Elissae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae74)
Dum crystalla puer contingere lubrica gaudet et gelidum tenero pollice versat onus, vidit perspicuo deprensas marmore lymphas, dura quibus solis parcere novit hiems, et siccum relegens labris sitientibus orbem inrita quaesitis oscula fixit aquis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXVIII)1)
"fors iuvat audentes" prisci sententia vatis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Ad Probinum10)
naturam iuvat ipsa dolis et conscia sortis utitur ingenio longeque extenta per algas attactu confisa subit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De torpedine4)
nostris ne parcite membris;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia18)
nec desidiis dapibusve paratis indulgere iuvat nec tanta licentia vitae adripit aut mores aetas lasciva relaxat:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:72)
iuvat ipse Tonantem error et ambiguae placet ignorantia matri;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:117)

SEARCH

MENU NAVIGATION