라틴어 문장 검색

Id si in uno quis noverit, reliqua eum ratio non latebit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De arithmetica medietate eiusque proprietatibus 1:7)
Quae ne lateant neve sint aliquibus ignorata, depromimus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De tribus medietatibus, quae armonicae et geometricae contrariae sunt 1:3)
Et flentes oculos claudere saeua negat!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 16:1)
Rimari solitus atque latentis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, III 22:1)
Sol latet ac nondum caelo uenientibus astris
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, V 5:1)
Latet obscuris condita uirtus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 34:1)
Ales caueae clauditur antro;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IV 18:1)
Hic clausit membris animos celsa sede petitos;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XII 5:1)
Sed quonam lateat quod cupiunt bonum
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVI 15:1)
Illic latentes pectora turbant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, X 18:1)
An est aliquid, tametsi uulgus lateat, cui uocabula ista conueniant?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:9)
Aiunt enim non ideo quid esse euenturum quoniam id prouidentia futurum esse prospexerit, sed e contrario potius quoniam quid futurum est id diuinam prouidentiam latere non posse eoque modo necessarium hoc in contrariam relabi partem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 2:2)
Latent enim in insidiis cum equis inter convalles + et subito existunt, non ut in campo comminus depugnent +.
(카이사르, 아프리카 전기 7:10)
sinistrum enim cornu oppido Uzitta claudebatur, neque erat spatium equitatus explicandi.
(카이사르, 아프리카 전기 59:6)
Praeterea Numidas levisque armaturae infinitam multitudinem ad dextram partem suae aciei opposuerat fere interiecto non minus mille passum spatio et ad collis radices magis adpulerat longiusque ab adversariorum suisque copiis promovebat, id hoc consilio ut cum acies duae inter se concurrissent, initio certaminis paulo longius eius equitatus circumvectus ex improviso clauderet multitudine sua exercitum Caesaris atque perturbatum iaculis configeret.
(카이사르, 아프리카 전기 59:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION