라틴어 문장 검색

superque eam homo deligatur in id latus versus, cuius auris eo modo laborat, sic ut extra tabulam emineat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장131)
Sed quae in latere eius nascuntur, diutissime durant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 12장2)
Vinculum autem ei loco linteolum aut panniculus quadratus est, qui ad duo capita duas ansas, ad latera duo totidem fascias habet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장135)
ab altero duplicata lateribus, leviterque extrema in eam partem inclinata, qua sinuata est, insuper ibi etiam perforata est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장33)
— Paulum infra supercilium cutis incidenda est lunata figura cornibus eius deorsum spectantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장147)
Nam si exigua suffusio est, si immobilis, colorem vero habet marinae aquae vel ferri nitentis et a latere sensum aliquem fulgoris relinquit, spes superest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장198)
Si non satis iunguntur, ultra lineas, quas ante fecimus, alias duas lunatas et ad plagas conversas immittere, quibus summa tantum cutis diducatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 9장12)
In ulteriores vero lunatasque plagas linamentum dandum est, ut caro increscens vulnus impleat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 9장26)
tumor mollior et, ab ima parte latus, extenuatus in vertice est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장20)
cutis, quae super glandem est, extenditur, notaturque utrimque a lateribus atramento qua perforetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장31)
Medicus autem a dextro latere sinistra quidem manu colem masculi continere, dextra vero fistulam demittere in iter urinae debet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장9)
deinde a latere recta plaga coles incidendus, et calculus eximendus colem integra pars cutis contegat, et urina naturaliter profluat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장15)
Praeter haec etiamnum a lateribus duo valentes obiciantur, qui circumstantes labare vel unum vel duos, qui puerum continent, non sinunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장35)
Cum iam eo venit, tum incidi super vesicae cervicem iuxta anum cutis plaga lunata usque ad cervicem vesicae debet, cornibus ad coxas spectantibus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장51)
Ubi iniectus est, in utrumque latus inclinandus est, ut appareat calculus si teneatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장63)

SEARCH

MENU NAVIGATION