라틴어 문장 검색

Adeo ut apud Graecos in proverbium exierit, ei qui in malum suum laudaretur pustulam mari continuo adnaturam, sicut apud nos vulgo dicitur cum quis mentiatur, metuendum ne eius linguae scabies propediem oboriatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:20)
Hoc est, liberaliter et copiose id in aliis laudare in quo ipse emineas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:34)
Nam ad hunc modum ille, ingeniose satis, In alio laudando tibiipsi ministras.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:35)
Is enim quem laudas aut superior tibi est aut inferior.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:36)
Si inferior et tamen laudandus, tu multo magis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:37)
Si superior, neque laudandus, tu multo minus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:38)
In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum.
(불가타 성경, 집회서, 9장24)
Et comedetis vescentes et saturabimini et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui mirabilia fecit vobiscum; et non confundetur populus meus in sempiternum.
(불가타 성경, 요엘서, 2장26)
Lauda, filia Sion; iubilate, Israel! Laetare et exsulta in omni corde, filia Ierusalem!
(불가타 성경, 스바니야서, 3장14)
Non igitur ambigo, quin pro tua in me benevolentia supervacua reseces, hiantia suppleas, errata reprehendas, commode dicta mira animi alacritate suscipias.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 3:9)
nam si quid ex appositis luceat, ipsa quidem quae sunt apposita laudantur, illud uero his tectum atque uelatum in sua nihilo minus foeditate perdurat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:15)
Laudat promptos Pompeius atque in posterum confirmat, segniores castigat atque incitat.
(카이사르, 내란기, 1권 3:2)
quos postea monitus ab suis, quod ea res omnium iudicio reprehendebatur, circum familias conventus Campani custodiae causa distribuit.
(카이사르, 내란기, 1권 14:9)
Milites positis scalis muros ascendunt, sed moniti a Brundisinis, ut vallum caecum fossasque caveant, subsistunt et longo itinere ab his circumducti ad portum perveniunt duasque naves cum militibus, quae ad moles Caesaris adhaeserant, scaphis lintribusque reprehendunt, reprehensas excipiunt.
(카이사르, 내란기, 1권 28:6)
Cuius consilium reprehendendum non videtur.
(카이사르, 내란기, 3권 51:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION