라틴어 문장 검색

Sospes abit meritique notas in corde sigillat.
(ANONYMUS NEVELETI, De pastore et leone 44:15)
Non debet meritum turpis delere uetustas.
(ANONYMUS NEVELETI, De pastore et leone 44:28)
Huic merito succumbit eques.
(ANONYMUS NEVELETI, De uiro et uxore 52:21)
Proficit exempli merito cautela docendi, Maiorique sua credat in arte minor.
(ANONYMUS NEVELETI, De patre et filio 54:13)
Non nece, sed meriti iure quiescit homo.
(ANONYMUS NEVELETI, De institore et asino 61:5)
Pincernam crucis esse reum sentencia prodit, Crux punit meritum iure fauente cruci.
(ANONYMUS NEVELETI, De iudeo et pincerna 63:25)
Quos meritis emi, multos michi fecit amicos Longa dies, cunctos abstulit hora breuis.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:16)
enimuero bonus et innoxius quisque rudis et imperitas auris ad male audiendum habens et laudis assuetudine contumeliae insolens multo tanta ex animo laborat ea sibi immerito dici, quae ipse possit aliis uere obiectare.
(아풀레이우스, 변명 3:8)
ceterum qui sese sciat orationem prompturum neque inutilem neque iniucundam, eius merito os, ut bono potui poculum, praelauitur.
(아풀레이우스, 변명 8:6)
equidem scio et filiorum cariores esse qui similes uidentur et publicitus simulacrum suum cuique, quod uideat, pro meritis praemio tribui.
(아풀레이우스, 변명 13:3)
an non Socrates philosophus ultro etiam suasisse fertur discipulis suis, crebro ut semet in speculo contemplarentur, ut qui eorum foret pulchritudine sibi complacitus impendio procuraret, ne dignitatem corporis malis moribus dedecoraret, qui uero minus se commendabilem forma putaret sedulo operam daret, ut uirtutis laude turpitudinem tegeret?
(아풀레이우스, 변명 14:3)
enim paupertas olim philosophiae uernacula est, frugi, sobria, paruo potens, aemula laudis, aduersum diuitias possessa, habitu secura, cultu simplex, consilio benesuada, neminem umquam superbia inflauit, neminem inpotentia deprauauit, neminem tyrannide efferauit, delicias uentris et inguinum neque uult ullas neque potest.
(아풀레이우스, 변명 17:2)
maxima quaeque scelera si ex omni memoria hominum percenseas, nullum in illis pauperem reperies, ut contra haut temere inter inlustris uiros diuites comparent, sed quemcunque in aliqua laude miramur, eum paupertas ab incunabulis nutricata est.
(아풀레이우스, 변명 17:4)
paupertas, inquam, prisca aput saecula omnium ciuitatium conditrix, omnium artium repertrix, omnium peccatorum inops, omnis gloriae munifica, cunctis laudibus apud omnis nationes perfuncta.
(아풀레이우스, 변명 17:5)
at contra hi philosophi quos commemoraui non ultra uolentes quam poterant, sed congruentibus desideriis et facultatibus iure meritoque dites et beati fuerunt.
(아풀레이우스, 변명 19:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION