라틴어 문장 검색

Etenim si in bello exploratores probantur adversus hostes legitimos, multo magis adversus coniuratos et proditores.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 6:4)
Ut vero errores qui invaluerunt, quique in aeternum invalituri sunt, alii post alios (si mens sibi permittatur) ipsi se corrigerent, vel ex vi intellectus propria vel ex auxiliis atque adminiculis dialecticae, nulla prorsus suberat spes;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:4)
Neque illud afferat quispiam, scientias paullatim succrescentes tandem ad statum quendam pervenisse, et tum demum (quasi confectis spatiis legitimis) in operibus paucorum sedes fixas posuisse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:24)
Nemo autem reperitur, qui in rebus ipsis et experientia moram fecerit legitimam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:65)
Nos certe, aeterno veritatis amore devicti, viarum incertis et arduis et solitudinibus nos commisimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:1)
Qua in re si quid profecerimus, non alia sane ratio nobis viam aperuit quam vera et legitima spiritus humani humiliatio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:4)
Atque hoc modo inter empiricam et rationalem facultatem (quarum morosa et inauspicata divortia et repudia omnia in humana familia turbavere) conjugium verum et legitimum in perpetuum nos firmasse existimamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:16)
quum revera sit infiniti erroris finis et terminus legitimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:9)
Sexta tandem pars operis nostri (cui reliquae inserviunt ac ministrant) eam demum recludit et proponit philosophiam, quae ex hujusmodi (qualem ante docuimus et paravimus) inquisitione legitima et casta et severa educitur et constituitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 39:1)
pravos denique atque alte haerentes mentis habitus tempestiva et quasi legitima mora corrigat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 11:7)
sed a lumine naturae et experientiae, quod aeternum est, petenda est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 114:5)
Meta autem scientiarum vera et legitima non alia est quam ut dotetur vita humana novis inventis et copiis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 181:4)
Alchymista enim spem alit aeternam, atque ubi res non succedit errores proprios reos substituit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 198:2)
fidei et sensus conjugium tanquam legitimum multa pompa et solennitate celebrates, et grata rerum varietate animos hominum permulcentes;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 214:2)
Sed contra homines docti (supini sane et faciles) rumores quosdam experientiae, et quasi famas et auras ejus, ad philosophiam suam vel constituendam vel confirmandam exceperunt, atque illis nihilominus pondus legitimi testimonii attribuerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 237:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION