라틴어 문장 검색

Haec transit tamen, ut minora, quisquis Venatus humiles videt leonum, Quos velox leporum timor fatigat.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CIV3)
Haec clementia non paratur arte, Sed norunt cui+ serviant leones.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CIV5)
Verbera securi solitus leo ferre magistri Insertamque pati blandus in ora manum Dedidicit pacem subito feritate reversa, Quanta nec in Libycis debuit esse iugis.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXV1)
Umida qua gelidas summittit Trebula valles Et viridis cancri mensibus alget ager, Rura Cleonaeo numquam temerata leone Et domus Aeolio semper amica Noto, Te, Faustine, vocant:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXI1)
Quod semper casiaque cinnamoque Et nido niger alitis superbae Fragras plumbea Nicerotiana, Rides nos, Coracine, nil olentis:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LV1)
Tam male Thais olet, quam non fullonis avari Testa vetus, media sed modo fracta via, Non ab amore recens hircus, non ora leonis, Non detracta cani transtiberina cutis, Pullus abortivo nec cum putrescit in ovo, Amphora corrupto nec vitiata garo.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XCIII1)
Auditur quantum Massyla per avia murmur, Innumero quotiens silva leone furit, Pallidus attonitos ad Poena mapalia pastor Cum revocat tauros et sine mente pecus:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LIII1)
unus erat, Sed cuius tremerent ipsi quoque iura leones, Cui diadema daret marmore picta Nomas.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LIII4)
Nomen cum violis rosisque natum, Quo pars optima nominatur anni, Hyblam quod sapit Atticosque flores, Quod nidos olet alitis superbae;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XI1)
Octo vides patulo pendere nomismata rostro Alitis?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXXI4)
Hic qui dura sedens porrecto saxa leone Mitigat, exiguo magnus in aere deus, Quaeque tulit, spectat resupino sidera vultu, Cuius laeva calet robore, dextra mero:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLIII1)
Luce propinquorum, qua plurima mittitur ales, Dum Stellae turdos, dum tibi, Flacce, paro, Succurrit nobis ingens onerosaque turba, In qua se primum quisque meumque putat.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LV1)
Massyli leo fama iugi pecorisque maritus Lanigeri mirum qua coiere fide.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXI1)
Sidera si possent pecudesque feraeque mereri, Hic aries astris, hic leo dignus erat.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXI5)
Infamem nimio calore Cypron Observes, moneo precorque, Flacce, Messes area cum teret crepantis Et fervens iuba saeviet leonis.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XC3)

SEARCH

MENU NAVIGATION