라틴어 문장 검색

"Iamque ista, quae ferimus, non parentibus nostris ac nec ulli monstremus alii, immo nec omnino quicquam de eius salute norimus:"
(아풀레이우스, 변신, 5권82)
"Tui nostrique miserere, religiosaque continentia domum, maritum, teque et istum parvulum nostrum imi minentis ruinae infortunio libera, nec illas scelestas feminas, quas tibi post internecivum odium et calcata sanguinis foedera sorores appellare non licet, vel videas vel audias, cum in morem Sirenum scopulo prominentes funestis vocibus saxa personabunt."
(아풀레이우스, 변신, 5권103)
"Qui si parentum, ut oportet!"
(아풀레이우스, 변신, 5권119)
"Ergo interim ad parentes nostros redeamus, et exordio sermonis huius quam concolores fallacias attexamus."
(아풀레이우스, 변신, 5권138)
"illa vesanae libidinis et invidiae noxiae stimulis agitata, e re concinnato mendacio fallens maritum, quasi de morti parentum aliquid comperisset, statim navem ascendi!"
(아풀레이우스, 변신, 5권212)
"sis meis extremis casibus Iuno Sospita, meque in tantis exanclatis laboribus defessam imminentis periculi metu libera."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:26)
"Tunc poculum nectaris, quod vinum deorum est, Iovi quidem suus pocillator, ille rusticus puer, ceteris vero Liber ministrabat, Vulcanus cenam coquebat, Horae rosis et ceteris floribus purpurabant omnia, Gratiae sparge- bant balsama, Musae quoque canora personabant, Apollo cantavit ad citharam, Venus suavi musicae superingressa formosa saltavit:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:181)
"Tuque, praesidium meae libertatis meaeque salutis, si me domum pervexeris incolumem parentibusque et formoso proco reddideris, quas tibi gratias perhibebo, quos honores habebo, quos cibos exhibebo?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 6:8)
Dum haec identidem puella replicat votisque crebros intermiscet suspiritus, ad quoddam pervenimus trivium, unde me arrepto capistro dirigere dextrorsum magnopere gestiebat, quod ad parentis eius ea scilicet iretur via.
(아풀레이우스, 변신, 6권 7:1)
"An tu, probissima puella, parentes tuos intervisere properabas?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 8:3)
"Sed nos et solitudini tuae praesidium praestabimus et ad parentes tuos iter monstrabimus,"
(아풀레이우스, 변신, 6권 8:4)
"mortuae bestiae ipsa vivens ventrem habitabit, tum factore nimio nares excruciante aestu et inediae diutinae letali fame tabescet, nec suis saltem liberis manibus mortem sibi fabricare poterit."
(아풀레이우스, 변신, 6권 9:12)
"nam mulierem putantes asinariam concedebant liberos abitus, quippe cum mihi etiam tunc depiles genae levi pueritia splendicarent."
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:23)
"Et illi nesciocui recenti marito, quem tibi parentes iunxerunt, hunc advenam cruentumque percussorem praeponis?"
(아풀레이우스, 변신, 7권 9:13)
Procurrunt parentes, affines, clientes, alumni, famuli, laeti faciem, gaudio delibuti:
(아풀레이우스, 변신, 7권 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION