라틴어 문장 검색

Tuom libertum esse aiebat sese Summanum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 435)
novo liberto opus est quod pappet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 2176)
et, si ita sententia esset, tibi servire malui multo, quam alii libertus esse.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 8128)
Plesidippvs terum mihi istaec omnia itera, mi anime, mi Trachalio, mi liberte, mi patrone potius, immo mi pater.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 81)
Verginium cogito, Verginium video, Verginium iam vanis imaginibus, recentibus tamen, audio alloquor teneo;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 12:2)
Et ne aestimes ab uno facile celari posse secretum, Labienum ope libertorum latentem ut indicarent liberti nullo tormentorum genere conpulsi sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 18:1)
is Philonem Pompei libertum et Hilarum suum libertum venisse a Sexto cum litteris ad consules sive quo alio nomine sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 2:7)
nec id accusatores magis arguere quam fateri reos, qui noxii ambo alter in causam conferant, fugam Sergi Verginius, Sergius proditionem increpans Vergini.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 126:2)
'heres meus es,' exhibere testamenti tabulas coegit, utque legit coheredem sibi libertum eius ascriptum, iugulari cum liberto imperauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 14장 3:2)
et M. Claudius, adsertor Verginiae, die dicta damnatus, ipso remittente Verginio ultimam poenam dimissus Tibur exsulatum abiit, manesque Verginiae, mortuae quam vivae felicioris, per tot domos ad petendas poenas vagati nullo relicto sonte tandem quieverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 650:1)
an quod libertus adsiduus, cui omnis facultas inspiciendi fuit, quod is libertus non uiderit, te qui numquam eo accesseris uidisse?
(아풀레이우스, 변명 51:24)
in sacris enim Herculis nec servi intererant nec liberti, adeo ut Appius, qui sacra haec transtulit in libertos vel, ut quidam volunt, in servos publicos, et caruerit oculis et intra annum omnem familiam perdiderit Pinariorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1792)
imaginare Caesarem liberti precibus vel potius imperio coram senatu obtemperantem - imperat enim libertus patrono, quem in senatu rogat -;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 12:1)
' 'Quia scilicet liberti mei non idem quod ego bibunt, sed idem ego quod liberti.'
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 6 4:8)
ibi extemplo pontifice maximo comitia habente tribunos plebis creaverunt, omnium primum L. Verginium, inde L. Icilium et P. Numitorium, avunculum Verginiae, auctores secessionis, tum C. Sicinium, progeniem eius, quem primum tribunum plebis creatum in Sacro monte proditum memoriae est, et M. Duillium, qui tribunatum insignem ante decemviros creatos gesserat nec in decemviralibus certaminibus plebi defuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 594:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION