라틴어 문장 검색

licet saepius res fallax sit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 24:9)
Id quoque licet fiat, tamen intellectus sibi permissus, et sponte movens, incompetens est et inhabilis ad opificium axiomatum, nisi regatur et muniatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 35:1)
super naturam datam primo facienda est comparentia ad intellectum omnium instantiarum notarum, quae in eadem natura conveniunt, per materias licet dissimillimas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 37:2)
licet in insectis calor ob parvitatem corporis non deprehendatur ad tactum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 58:2)
licet ad manum non sint calida (nec integra, nec pulveres eorum), tamen ad linguam et palatum parum masticata percipiuntur calida, et quasi adurentia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 63:2)
Cometarum (si et illos numerare inter meteora libuerit) non deprehenditur constans aut manifestus effectus in augendis ardoribus anni, licet siccitates saepius inde sequi notatae sint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 88:1)
Etenim exhalationes ex oleosis, licet facile inflammabiles, tamen non inveniuntur calidae, nisi a corpore calido recenter exhalaverint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 102:2)
Communes sunt complures actiones et calidi et frigidi, licet diversa admodum ratione.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 136:1)
7. Omnis putrefactio in se rudimenta quaedam exilis caloris habet, licet non hucusque ut ad tactum percipiatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 147:1)
20. Magnum omnino invenitur intervallum inter calorem animalium ac etiam radiorum coelestium (prout ad nos deferuntur), atque flammam, licet lenissimam, atque etiam ignita omnia, atque insuper liquores, aut aerem ipsum majorem in modum ab igne calefactum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 160:1)
Intelligatur hoc quod diximus de motu (nempe, ut sit instar generis ad calorem), non quod calor generet motum, aut quod motus generet calorem (licet et haec in aliquibus vera sint), sed quod ipsissimus calor, sive quid ipsum caloris, sit motus et nihil aliud;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 220:1)
quae licet non liquefiant aut fundantur, tamen emolliuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 229:2)
licet in hac differentia (de qua nunc loquimur) actiones sint ex diametro oppositae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 232:3)
Etiam in ventis conclusis, licet erumpant vi maxima, tamen non percipitur calor insignis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 241:2)
licet impar admodum sit fortitudo;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 244:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION