라틴어 문장 검색

ideoque pluribus etiam opitulari licet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 50:6)
Protinus autem, ubi plus sanguinis profluit, scire licet aliquid ex osse fractum esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 4:5)
Proximo die, si spiritus difficilius redditur, si urina non excedit, si locus circa pubem mature intumuit, scire licet in vesica sanguinem concretum remansisse.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 30:4)
Inter haec vero, si somnus est, et aequalis spiritus, et madens lingua, et sitis modica, et venter imus sedet, et mediocris est cum febre modica dolor, scire licet recte curationem procedere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 31:5)
Quae praesagire protinus licet, si continua vigilia est, si spiritus difficultas, si lingua arida est, si sitis vehemens, si venter imus tumet, si vulnus hiat, si transfluens urina id non rodit, si ante tertium diem quaedam livida excedunt, si is aut nihil, aut tarde respondet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 33:5)
atque, ubi inciderunt, scire licet, necessariam, sed difficilem curationem esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 1:8)
non illi venator equus, non spicula curae, non iaculum torquere libet;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:3)
te propter Paphias sedes Cyprumque reliqui, te propter libuit tantos explere labores et tantum transnare maris, ne vilior ultra privatos paterere lares neu tempore longo dilatos iuvenis nutriret Honorius ignes.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:161)
undique pulso per cunctas licuit fraudes inpune vagari et fatis aperire viam.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:84)
pro quisquis Olympi summa tenes, tanto libuit mortalia risu vertere?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:85)
cymbala ferre licet pectusque inlidere pinu inguinis et reliquum Phrygiis abscidere cultris.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:167)
quod libet ingenio, subigit traditque fruendum;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:226)
truncantur et artus, ut liceat reliquis securum degere membris.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:12)
spoliis praedaque repletus cum libeat Romanus eris."
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:143)
domiti nec te post bella tyranni cernere iam licuit?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:303)

SEARCH

MENU NAVIGATION