라틴어 문장 검색

Si vero non erunt muta convivia, cur, ubi sermo permittitur, honestus sermo prohibetur, maxime cum non minus quam dulcedo vini hilarent verba convivium?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 17:3)
Hanc ergo nullus honestus actus locusve, coetus nullus excludat, quae ita se aptat ut ubique sic appareat necessaria tamquam abesse illam nefas fuerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 25:1)
Ergo voluptas non mox nomine ipso infamis est, sed fit modo utendi vel honesta vel arguenda.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 28:3)
Natura, inquit, cum quid ei occurrit honesto pudore dignum, imum petendo penetrat sanguinem, quo commoto atque diffuso cutis tinguitur, et inde nascitur rubor.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 4:2)
Iustitiae cultor, rigidi servator honesti:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:41)
Vanam spem mortis honestae Concipis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:37)
sit Scaeva relicti Caesaris exemplum potius, quam mortis honestae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:75)
evertitque arces respectus honesti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:20)
Laetius est, quoties magno sibi constat, honestum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:45)
durae semper virtutis amator, Quaere quid est virtus, et posce exemplar honesti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:33)
laudandaque velle Sit satis, et numquam successu crescat honestum?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:41)
vix spes quoque mortis honestae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:63)
Si quis erit raros inter numerandus amicos, Quales prisca fides famaque novit anus, Si quis Cecropiae madidus Latiaeque Minervae Artibus et vera simplicitate bonus, Si quis erit recti custos, mirator honesti Et nihil arcano qui roget ore deos, Si quis erit magnae subnixus robore mentis:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXIX1)
O frustra locuples, o dissimulator amici, Haec legis et laudas?
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXV10)
Equiti superbo, nobili, locupleti Cecidit repente magna de sinu clavis.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXV2)

SEARCH

MENU NAVIGATION