라틴어 문장 검색

mox patuit breve confinium artis et falsi veraque quam obscuris tegerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 58장6)
disserebatque brevibus momentis summa verti:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 4장3)
quem accitum et diversis sermonibus pertemptatum postremo Graecis verbis in hanc sententiam adlocutus 'et tu, Galba, quandoque degustabis imperium,' seram ac brevem potentiam significans, scientia Chaldaeorum artis, cuius apiscendae otium apud Rhodum, magistrum Thrasullum habuit, peritiam eius hoc modo expertus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 20장5)
hibernus auster revolvit fluctus pulsoque introrsus freto brevia litorum nudantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 33장8)
variae hinc bellantium species, cum Parthus sequi vel fugere pari arte suetus distraheret turmas, spatium ictibus quaereret, Sarmatae omisso arcu, quo brevius valent, contis gladiisque ruerent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 35장4)
mox consultans quonam die sollemnia regni capesseret, litteras Phraatis et Hieronis qui validissimas praefecturas obtinebant accipit, brevem moram precantium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 42장10)
quibus proelium et festinati casus placebant, disiectos et longinquitate itineris fessos ne animo quidem satis ad obsequium coaluisse disserunt, proditores nuper hostesque eius quem rursum foveant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 44장6)
ac tamen, si cuncta bella recenseas, nullum breviore spatio quam adversus Gallos confectum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 24장15)
ita post breve silentium repetita convivii laetitia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 16장11)
ac ne coetu salutantium frequentaretur, separat domum matremque transfert in eam quae Antoniae fuerat, quoties ipse illuc ventitaret, saeptus turba centurionum et post breve osculum digrediens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 18장7)
mox, quia inquisitionem annuam impetraverant, brevius visum urbana crimina incipi, quorum obvii testes erant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 43장3)
aliaque admodum aequa quae brevi servata dein frustra habita sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 51장5)
Thrasea Paetus silentio vel brevi adsensu priores adulationes transmittere solitus exiit tum senatu ac sibi causam periculi fecit, ceteris libertatis initium non praebuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 12장4)
igitur Monam insulam, incolis validam et receptaculum perfugarum, adgredi parat, navisque fabricatur plano alveo adversus breve et incertum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 29장5)
Ducum inter se brevis sermo secutus est, hoc conquerente inritum laborem, potuisse bellum fuga Parthorum finiri:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 17장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION