라틴어 문장 검색

ii de magistratuum Romanorum avaritia superbiaque conquesti, nixi genibus ab senatu petierunt ne se socios foedius spoliari vexarique quam hostes patiantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 16:1)
proditor enim ac prope hostis habitus, dum inter se duo reges captantes fraude et avaritia certant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 292:1)
nec haec tantum Persei per avaritiam est dimissa res, cum pecunia statuta aut pacem habere per Eumenen, quae vel parte regni redimenda esset, aut deceptus protrahere inimicum mercede onustum et hostes merito ei Romanos posset facere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 309:1)
sed et ante Genti regis parata societas et tum Gallorum effusorum per Illyricum ingens oblatum auxilium avaritia dimissum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 310:1)
eadem avaritia Gentium regem sibi alienavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 331:1)
obnoxios imperatores tradi licentiae atque avaritiae militari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 435:1)
haec sicut ad militum animos stimulandos aliquem aculeum habent, qui parum licentiae, parum avaritiae suae inservitum censent, ita apud populum Romanum nihil valuissent, qui, ut vetera atque audita a parentibus suis non repetat, quae ambitione imperatorum clades acceptae sint, quae severitate imperii victoriae partae, proximo certe Punico bello, quid inter M. Minucium magistrum equitum et Q. Fabium Maximum dictatorem interfuerit, meminit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 449:1)
Immo edepol propter avaritiam ipsius atque audaciam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 266)
nam homini misero si ad malum accedit malum, maior lubido est fugere et facere nequiter.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 13)
Non mihi avaritia umquam innatast:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 2181)
Iam non possum, amisi omnem lubidinem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 8136)
lubido extemplo coeperest convivium, tuburcinari de suo, si quid domi est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 362)
Audacter, si lubido est perdere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 216)
perfidia et peculatus ex urbe et avaritia si exulant, quarta invidia, quinta ambitio, sexta obtrectatio, septimum periurium, Tox.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 412)
Si tibi lubido est aut voluptati, sino:
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 114)

SEARCH

MENU NAVIGATION