라틴어 문장 검색

Sic inter mercennarium amicamque positus senex veluti oscillatione ludebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 140:11)
Haec quisquis calcare potest, in litore tuto ludat et hoc solum iudicet esse mare.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 15:5)
121 P.L.M. Somnia quae mentes ludunt volitantibus umbris, non delubra deum nec ab aethere numina mittunt, sed sibi quisque facit.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 31:1)
Nam cum prostrata sopore urget membra quies et mens sine pondere ludit, quidquid luce fuit tenebris agit.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 31:2)
Hi, speculum in cathedra matris ut positum fuit, Pueriliter ludentes forte inspexerunt.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Soror et frater.3)
Puerorum in turba quidam ludentem Atticus Aesopum nucibus cum vidisset, restitit Et quasi delirum risit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, De lusu et severitate.1)
Ioculare tibi videtur, et sane levi, Dum nihil habemus maius, calamo ludimus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.1)
Hoc qualecumque est Musa quod ludit mea, Nequitia pariter laudat et frugalitas, Sed haec simpliciter;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Epilogus1)
Vereor ergo ut sit satis congruens, cum in dicendo assentationem vulgi acclamationemque defugerim, nunc eadem illa editione sectari, cumque plebem ipsam, cui consulebatur, limine curiae parietibusque discreverim, ne quam in speciem ambitionis inciderem, nunc eos etiam, ad quos ex munere nostro nihil pertinet praeter exemplum, velut obvia ostentatione conquirere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 17:1)
Ludere me putas?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 11 2:3)
Quantum nos lusissemus risissemus studuissemus!
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 15 3:5)
Non quidem gymnasia sectatur aut porticus, nec disputationibus longis aliorum otium suumque delectat, sed in toga negotiisque versatur, multos advocatione plures consilio iuvat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 6:2)
nam illuc e pascuis pecora conveniunt, si quando aquam umbramve sectantur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 28:3)
Aurelia ludere hominem putabat, ille serio instabat;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 11:1)
Erat puer acris ingenii sed ambigui, qui tamen posset recta sectari, si patrem non referret.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION