라틴어 문장 검색

Luna autem, quae est, ut ostendunt mathematici, maior quam dimidia pars terrae, isdem spatiis vagatur quibus sol, sed tum congrediens cum sole tum degrediens et eam lucem quam a sole accepit mittit in terras et varias ipsa lucis mutationes habet, atque etiam tum subiecta atque opposita soli radios eius et lumen obscurat, tum ipsa incidens in umbram terrae, cum est e regione solis, interpositu interiectuque terrae repente deficit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 103:1)
quarum tantus est concentus ex dissimillimis motibus, ut, cum summa Saturni refrigeret, media Martis incendat, is interiecta Iovis inlustret et temperet, infraque Martem duae soli oboediant, ipse sol mundum omnem sua luce compleat, ab eoque luna inluminata graviditates et partus adferat maturitatesque gignendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 119:2)
soli enim ex animantibus nos astrorum ortus obitus cursusque cognovimus, ab hominum genere finitus est dies mensis annus, defectiones solis et lunae cognitae praedictaeque in omne posterum tempus, quae quantae quando futurae sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 153:2)
Iam vero circumitus solis et lunae reliquorumque siderum, quamquam etiam ad mundi cohaerentiam pertinent, tamen et spectaculum hominibus praebent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 155:1)
omniaque quae a te nudius tertius dicta sunt, cum docere velles deos esse, quare et mundus universus et sol et luna et stellae sensum ac mentem haberent, in idem tempus reservabo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 18:4)
nisi vero loqui solem cum luna putamus cum propius accesserit, aut ad harmoniam canere mundum ut Pythagoras existimat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 27:3)
Quid enim, non eisdem vobis placet omnem ignem pastus indigere nec permanere ullo modo posse nisi alatur, ali autem solem lunam reliqua astra aquis, alia dulcibus alia marinis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 37:1)
solem deum esse lunamque, quorum alterum Apollinem Graeci alteram Dianam putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 51:1)
quod si luna dea est, ergo etiam Lucifer ceteraeque errantes numerum deorum optinebunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 51:2)
Dionysos multos habemus, primum Iove et Proserpina natum, secundum Nilo, qui Nysam dicitur interemisse, tertium Cabiro patre, eumque regem Asiae praefuisse dicunt, cui Sabazia sunt instituta, quartum Iove et Luna, cui sacra Orphica putantur confici, quintum Nyso natum et Thyone, a quo trieterides constitutae putantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 58:4)
ut luna accessu et recessu [suo] solis lumen accipiat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 178:3)
Hoc autem sphaerae genus, in quo solis et lunae motus inessent et earum quinque stellarum, quae errantes et quasi vagae nominarentur, in illa sphaera solida non potuisse finiri, atque in eo admirandum esse inventum Archimedi, quod excogitasset, quem ad modum in dissimillimis motibus inaequabiles et varios cursus servaret una conversio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 36:4)
Memini me admodum adulescentulo, cum pater in Macedonia consul esset et essemus in castris, perturbari exercitum nostrum religione et metu, quod serena nocte subito candens et plena luna defecisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 38:1)
Tum ille, cum legatus noster esset anno fere ante, quam consul est declaratus, haud dubitavit postridie palam in castris docere nullum esse prodigium, idque et tum factum esse et certis temporibus esse semper futurum, cum sol ita locatus fuisset, ut lunam suo lumine non posset attingere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 38:2)
Atque eius modi quiddam etiam bello illo maximo, quod Athenienses et Lacedaemonii summa inter se contentione gesserunt, Pericles ille, et auctoritate et eloquentia et consilio princeps civitatis suae, cum obscurato sole tenebrae factae essent repente Atheniensiumque animos summus timor occupavisset, docuisse civis suos dicitur, id quod ipse ab Anaxagora, cuius auditor fuerat, acceperat, certo illud tempore fieri et necessario, cum tota se luna sub orbem solis subiecisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 41:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION