라틴어 문장 검색

mira erant in civitatibus ipsorum furta Graecorum quae magistratus sui fecerant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 2 10:3)
quaesivi ipse de iis qui annis decem proximis magistratum gesserant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 2 10:4)
sed plane volo his magistratibus quorum voluntatem in supplicatione sum expertus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 7 5:2)
mira hominum querela est (nescio an istic, sed facies ut sciam) sine magistratibus urbem esse, sine senatu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 11 8:2)
nec eum rerum prolatio nec senatus magistratuumque discessus nec aerarium clausum tardabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 12 4:12)
Labienum ab illo discessisse prope modum constat si ita factum esset ut ille Romam veniens magistratus et senatum Romae offenderet, magno usui causae nostrae fuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 12 9:7)
quid autem sit acturus aut quo modo nescio, sine senatu, sine magistratibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 13 2:12)
nos vivimus, et stat urbs ista, praetores ius dicunt, aediles ludos parant, viri boni usuras perscribunt, ego ipse sedeo!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 12 6:4)
video enim curulis magistratus eum legitimis annis perfacile cepisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 32 6:11)
nummos Arpinatium, si L. Fadius aedilis petet, vel omnis reddito.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 15 2:3)
sed nondum acceperas litteras, ne cuiquam nisi L. Fadio aedili.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 17 2:14)
dum enim unus erit patricius magistratus, auspicia ad patres redire non possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 5 7:4)
nec vero ulla in re memini aut senatum meliorem aut magistratus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 10 3:3)
numquam enim in honore extraordinario potentis hominis vel potentissimi potius (quando quidem potentia iam in vi posita est et armis) accidit ut nemo tribunus plebis, nemo alio magistratu, nemo privatus auctor exsisteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 10 3:4)
a quo quidem venerant tabellarii, sed nemo Pili similis qui proferre litteras auderet aut magistratibus reddere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 5 3:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION