라틴어 문장 검색

iam illa grandis oratio haberet maiestatis suae pondus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 4:6)
Ego maiestate conterritus praetorem putabam venisse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 65:4)
Senibus quoque libera virtus exciderat, sparsisque opibus conversa potestas ipsaque maiestas auro corrupta iacebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:21)
Tum sic iocata est tanta maiestas ducis:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Caesar ad atriensem.12)
Vitae sanctitas summa;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 7:3)
Hunc abstinentia sanctitate, quoad viridis aetas, vicit et fregit;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 12 5:1)
Nam tanta ei sanctitas gravitas auctoritas etiam, ut posset senes illos provocare virtute, quibus nunc honore adaequatus est.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 4:2)
Quamvis enim quietis amore secesseris, insidet tamen animo tuo maiestatis publicae cura.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 1:2)
mira illis dulcedo, mira suavitas, mira hilaritas, cuius gratiam cumulat sanctitas scribentis.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 7:3)
adeo desciveramus a consuetudine parentum, apud quos omnia disposita moderata tranquilla maiestatem loci pudoremque retinebant.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 4:2)
Quod semel atque iterum consul fuisti similis antiquis, quod proconsul Asiae qualis ante te qualis post te vix unus aut alter - non sinit enim me verecundia tua dicere nemo -, quod sanctitate quod auctoritate, aetate quoque princeps civitatis, est quidem venerabile et pulchrum;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 3 1:1)
Quin etiam cum in illud subterraneum demitteretur, haesissetque descendenti stola, vertit se ac recollegit, cumque ei manum carnifex daret, aversata est et resiluit foedumque contactum quasi plane a casto puroque corpore novissima sanctitate reiecit omnibusque numeris pudoris πολλη`ν πρόνοιαν ἔσχεν εὐσχήμων πεσεῖν.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 9:1)
Non quidem hi senatores, sed sanctitas morum non distat ordinibus.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 6:3)
Quae castitas illi, quae sanctitas, quanta gravitas quanta constantia!
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 4:2)
erat enim contra maiestatem senatus, si ferreis praetorius uteretur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION