라틴어 문장 검색

supra deinde oras scalpello exulcerare, et postea suere, ac medicamentum, quo glutinetur, inponere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 8장14)
Neque senile autem corpus, neque quod mali habitus est, neque in quo difficulter ulcera sanescunt, huic medicinae idoneum est, quia nusquam celerius cancer occupat aut difficilius tollitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 9장7)
Ergo etiam tertio quoque die fovendum erit vapore aquae calidae, rursusque idem medicamentum iniciendum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 9장28)
Tum suturae eximi, et ulcus ad sanitatem perduci debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 9장30)
tum inplicitum linamentum vel aliquid ex penicillo respergendum est medicamento, quo sanguis supprimitur, eoque naris leviter inplenda.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 10장5)
Sanguine suppresso linamento ulcus purgandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 10장6)
Ubi purum est, eo pinna, eodem modo quo in aure supra (8.2) positum est, medicamento inlita, quo cicatrix inducitur, intus demittenda, donec in totum id sanescat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 10장7)
11 Id autem vitium, quod ozena Graece vocatur, si medicamentis non cederet, quemadmodum manu curandum esset, apud magnos chirurgos non repperi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 11장1)
tum sui narem debere, et adustum quidem ulcus eadem ratione curari:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 11장8)
Si vero dens dolores movet eximique eum, quia medicamenta nihil adiuvant, placuerit, circumradi debet, ut gingivae ab eo resolvantur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장6)
— Potest autem adurentibus medicamentis curari, quibus summa cutis cum subiecta tunica exestur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 13장5)
tum ulcus sub linamentis sanescit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 13장8)
Tum minister oras ulceris leviter diducere manibus suis vel etiam duobus hamis interiori membranae iniectis debet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장11)
Ipsi autem plagae iniciendae duae fibulae sunt, et insuper medicamentum, quo glutinetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장29)
si plus est, sinere oportet dependere, quantum ex utero prolapsum est, idque adurentibus medicamentis inlinere, donec emoriatur et excidat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 21장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION