라틴어 문장 검색

Itaque nulla spes majoris augmenti ac progressus sita est, nisi in restauratione quadam scientiarum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 28:2)
Licet enim opera atque activam scientiarum partem praecipue sequamur, tamen messis tempus expectamus, nec muscum et segetem herbidam demetere conamur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 30:2)
Quinetiam et recepta quaeque ac jactata mendacia (quae mirabili quodam neglectu per saecula multa obtinuerunt et inveterata sunt) nominatim proscribimus et notamus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 34:4)
ne scientiis amplius molesta sint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 34:5)
Itaque intentiones geminae illae, humanae scilicet Scientiae et Potentiae, vere in idem coincidunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 39:9)
Qui de natura, tanquam de re explorata, pronuntiare ausi sunt, sive hoc ex animi fiducia fecerint sive ambitiose et more professorio, maximis illi philosophiam et scientias detrimentis affecere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 6:1)
sit denique alia scientias colendi, alia inveniendi ratio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 10:4)
tales, tanquam veri scientiarum filii, nobis (si videbitur) se adjungant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 10:9)
Veruntamen aequum est, ut ab hominibus impetremus (in tanta praesertim doctrinarum et scientiarum restauratione) ut qui de hisce nostris aliquid, sive ex sensu proprio, sive ex authoritatum turba, sive ex demonstrationum formis (quae nunc tanquam leges quaedam judicialis invaluerunt), statuere aut existimare velit, ne id in transitu et velut aliud agendo facere se posse speret;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 11:3)
Scientia et potentia humana in idem coincidunt, quia ignoratio causae destituit effectum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 9:1)
Etiam opera, quae jam inventa sunt, casui debentur et experientiae, magis quam scientiis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 19:1)
scientiae enim, quas nunc habemus, nihil aliud sunt quam quaedam concinnationes rerum antea inventarum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 19:2)
Causa vero et radix fere omnium malorum in scientiis ea una est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 21:1)
Sicut scientiae, quae nunc habentur, inutiles sunt ad inventionem operum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 25:1)
ita et logica, quae nunc habetur, inutilis est ad inventionem scientiarum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 25:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION