라틴어 문장 검색

sed alii dolore moventur, alii cupiditate, iracundia etiam multi efferuntur et, cum in mala scientes inruunt, tum se optime sibi consulere arbitrantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 39:1)
neque enim vocum suavitate videntur aut novitate quadam et varietate cantandi revocare eos solitae, qui praetervehebantur, sed quia multa se scire profitebantur, ut homines ad earum saxa discendi cupiditate adhaerescerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 67:2)
Atque omnia quidem scire, cuiuscumque modi sint, cupere curiosorum, duci vero maiorum rerum contemplatione ad cupiditatem scientiae summorum virorum est putandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 67:9)
a quibus propter discendi cupiditatem videmus ultimas terras esse peragratas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 69:6)
cum vero paulum processerunt, lusionibus vel laboriosis delectantur, ut ne verberibus quidem deterreri possint, eaque cupiditas agendi aliquid adolescit una cum aetatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 75:5)
quae memoria est in iis bene merentium, quae referendae gratiae cupiditas!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 83:10)
quem enim deditum voluptatibus, quem cupiditatum incendiis inflammatum in iis potiendis, quae acerrime concupivisset, tanta laetitia perfundi arbitramur, quanta aut superiorem Africanum Hannibale victo aut posteriorem Karthagine eversa?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 94:1)
beate enim vivendi cupiditate incensi omnes sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 115:4)
ergo infelix una molestia, felix rursus, cum is ipse anulus in praecordiis piscis inventus est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 122:8)
Haec igitur est nostra ratio, quae tibi videtur inconstans, cum propter virtutis caelestem quandam et divinam tantamque praestantiam, ut, ubi virtus sit resque magnae summe laudabiles virtute gestae, ibi esse miseria et aerumna non possit, tamen labor possit, possit molestia, non dubitem dicere omnes sapientes esse semper beatos, sed tamen fieri posse, ut sit alius alio beatior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 127:1)
de cupiditatibus 2012sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)219)
de eius itineribus propter discendi cupiditatem facts 181 27 sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)380)
Contra quos Carneades ita multa disseruit, ut excitaret homines non socordes ad veri investigandi cupiditatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 4:4)
multaque eiusdem monstra, quippe qui bellum qui discordiam qui cupiditatem ceteraque generis eiusdem ad deum revocet, quae vel morbo vel somno vel oblivione vel vetustate delentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 28:7)
His terroribus ab Epicuro soluti et in libertatem vindicati nec metuimus eos quos intellegimus nec sibi fingere ullam molestiam nec alteri quaerere, et pie sancteque colimus naturam excellentem atque praestantem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 56:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION