라틴어 문장 검색

volgata dein religio a pollutis, nec matronis solum sed omnis ordinis feminis, postremo in oblivionem venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 317:1)
ea non maiore cura praecepta ab ducibus sunt quam a militibus observata, brevique tanta concordia coaluerant omnium animi ut prope in oblivionem veniret qua ex condicione quisque esset miles factus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 479:1)
qui pavor hic, qui terror, quae repente qui et cum quibus pugnaretis oblivio animos cepit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 201:1)
auferat omnia inrita oblivio, si potest;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 437:2)
interfectos, filii etiam uxorem libidinis causa in Macedoniam asportatam, cetera stupra virginum matronarumque oblivioni dentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 270:1)
oblivio deorum capiat pectora vestra;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 582:2)
communiter ab utrisque petit abstinerent bello et oblivione praeteritorum discordias finirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 51:2)
et alia eodem auxilia Romanis ex omnibus undique Graeciae populis convenerunt, quorum pleraque - adeo parva erant - in oblivionem adducta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 598:3)
amovi a foribus maximam molestiam, patri ut liceret tuto illam amplexarier.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 23)
ubi sciens fideli infidus fueris, ubi prensus in furto sies manifesto et verberatus, [ubi periuraris, ubi sacro manus sis admolitus,] ubi eris damno, molestiae et dedecori saepe fueris, ubi creditum quod sit tibi datum esse pernegaris, [ubi amicae quam amico tuo fueris magis fidelis,] ubi saepe ad languorem tua duritia dederis octo validos lictores, ulmeis adfectos lentis virgis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 211)
Strobilvs Hoc est servi facinus frugi, facere quod ego persequor, ne morae molestiaeque imperium erile habeat sibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 11)
Tum piscatores, qui praebent populo pisces foetidos, qui advehuntur quadrupedanti crucianti cantherio, quorum odos subbasilicanos omnes abigit in forum, eis ego ora verberabo surpiculis piscariis, ut sciant, alieno naso quam exhibeant molestiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 241)
odio et malo et molestiae, bono usui estis nulli, nec vobiscum quisquam in foro frugi consistere audet;
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 219)
Exhibeas molestiam, ut opinor, si quid debeam, qui nunc sic tamen es molestus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 410)
matronae tacitae spectent, tacitae rideant, canora hic voce sua tinnire temperent, domum sermones fabulandi conferant, ne et hic viris sint et domi molestiae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS17)

SEARCH

MENU NAVIGATION