라틴어 문장 검색

itaque satis iam omnibus instructis apparatisque et re iam non ultra recipiente cunctationem, in animo sibi esse, Lilybaeum classe traducta eodemque omnibus peditum equitumque copiis contractis, quae prima dies cursum navibus daret, deis bene iuvantibus in Africam traicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 337:1)
igitur Mauris inde, sicut convenerat, retro ad regem remissis, quamquam aliquanto minor spe multitudo nec cum qua tantam rem adgredi satis auderet convenerat, ratus agendo ac moliendo vires quoque ad agendum aliquid conlecturum, proficiscenti ad Syphacem Lacumazae regulo ad Thapsum occurrit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 413:1)
consul in campo Martio comitiis, priusquam centurias in suffragium mitteret, contione advocata ignorare inquit mihi videmini, quirites, non utrum bellum an pacem habeatis vos consuli - neque enim liberum id vobis Philippus permittet, qui terra marique ingens bellum molitur - sed utrum in Macedoniam legiones transportetis an hostes in Italiam accipiatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 57:1)
nec Philippus segnius - iam enim in Macedoniam pervenerat - adparabat bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 313:2)
L. Furius praetor Gallos Insubras rebellantes et Hamilcarem Poenum bellum in ea parte Italiae molientem acie vicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXI Periocha9)
bellum si quando umquam ante alias, tum magna cura apparavit exercuitque in armis et Macedonas et mercennarios milites principioque veris cum Athenagora omnia externa auxilia quodque levis armaturae erat in Chaoniam per Epirum ad occupandas quae ad Antigoneam fauces sunt - Stena vocant Graeci - misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 48:1)
nam et trium iunctarum classium naves omnis generis tormenta machinasque ad urbium excidia secure portabant, et agri adfatim materiae praebebant ad nova molienda opera.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 188:2)
in timore civitas fuit obsides captivosque Poenorum ea moliri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 348:2)
inde mittendo in vicos Cenomanorum Brixiamque, quod caput gentis erat, ut satis comperit non ex auctoritate seniorum iuventutem in armis esse nec publico consilio Insubrum defectioni Cenomanos sese adiunxisse, excitis ad se principibus id agere ac moliri coepit ut desciscerent ab Insubribus Cenomani et sublatis signis aut domos redirent aut ad Romanos transirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 388:1)
causa Romano imperatori non alia maior fuisse dicitur maturandae pacis quam quod Antiochum bellum transitumque in Europam moliri constabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 157:2)
ludi Romani et apparati magnifice sunt et ter toti instaurati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 516:1)
veritus tamen ne qua earum navis nocte profecta Thapsum aut Hadrumetum nuntiaret se Cercinae visum, sacrificio apparari iusso magistros navium mercatoresque invitari iussit et vela cum antemnis ex navibus conrogari, ut umbraclum - media aestas forte erat - cenantibus in litore fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 573:1)
sed haud parvum momentum ad animum eius moliendum adventus Hannibalis fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 588:2)
Hannibal frustra in Africa bellum molitus et ob hoc Romanis per epistulas ab adversae factionis principibus delatus propter metum Romanorum, qui legatos ad senatum Carthaginiensium de eo miserant, profugus ad Antiochum, Syriae regem, se contulit bellum adversus Romanos parantem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIII Periocha11)
deinde in senatu quidam nihil actum esse dicere exilio Hannibalis si absens quoque novas moliri res et sollicitando animos hominum turbare statum civitatis posset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 684:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION